{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutio astronomica 136","citation":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica 136","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/136.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Institutio astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Et cùm Partilis speciatim Conjunctio ea sit, qua planetae sunt in eadem Longitudine; eam conjunctionem dici Centralem, & Corpoream, qua iidem exsistunt quoque in eadem latitudine, & inferior supponit suum centrum centro superioris, corporeque suo eius corpus tegit. Quod idem proinde proportione est de quovis planeta, tanquam inferiore, respectu Fixarum, quibus applicatur, dicendum. Praetereo item hosce Adspectus factos esse potissimùm celebreis apud Astrologos, qui ipsis tribuunt vim maximam tum in ciendis variis aëris mutationibus; tum in moderandis hominum fortunis; docentes, praeter caetera, Oppositionem, & Quadratum adspectus esse maleficos; Trinum, & Sextilem Benesicos; Conjunctionem indifferentem. Praetereo rursùs, admissis solùm quinque illis Adspectibus; constare Venerem, & Mercurium referri ad Solem non posse, alio Adspectu, quam Coniunctionis; cùm illa quidem, vix vnquam, plusquàm sesqui signo; hic, ne signo quidem integro ab ipso recedat. Praetereo insuper Kepplerum induxisse nuper Adspectuum genera longè plura; nempe Semi- sextum, seu Duodecilem, Decilem, Octilem, Quintilem, &c. quatenus attendit non posse ex iis solis quinque admissis, rationem reddi mutationum omnium in aëre obseruatarum. Praetereo demùm quas speciatim Conjunctiones Magnas, & Maximas vocant. Nam, vt Conjunctio quatuor inferiorum Planetarum simul, interdum Magna dicitur; sic frequentiùs Magna vocatur, quae Saturni, ac Iouis est, & vigesimo quoque anno contingit; cùm & Magna propriè, seu potius Maxima ea sit, quae trium Superiorum est, & contingit solùm octingentesimo quoque anno; vti contigit anno huius saeculi quarto.","prev":{"citation":"Institutio astronomica 135","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/135"},"next":{"citation":"Institutio astronomica 137","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/137"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica","quality":"ocr"}}