{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutio astronomica 178","citation":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/178.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Institutio astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Neque corniculata, cùm infra descenQuae omnia quidem intelligi vel ex sola schematis appositi inspectione possunt, quatenus Phases, quae ad laeuam, Veneris discum referunt, qualis oculo exhibetur; & quae ad dextram sunt, insinuant exhiberi alium non posse, ob dimidium globi illustratum, quod semper quidem Solem respectat, sed nunc plus, nunc minus conuertitur ad oculum, auertiturve ab oculo. Praetereo autem notum esse, si Venus ferretur in Epicyclo, qui esset infra Solem totus, ipsam nunquam non modò plenam, sed ne exquisitè quidem dimidiatam apparituram. Quin etiam nunquam appareret telescopio exilissima, dum euadit plena; neque amplissima, dum corniculata; nisi plena foret in celsissimo, & corniculata in humillimo situ. Dico autem telescopio; quoniam alioquin nudo visu, tanta penè apparet, dum non longè est à conjunctione vltra, quam dum non longè est à conjunctione citra Solem; quod spuria luce circumradians (vti & luminosa omnia procul, ac è tenebris visa) tametsi illeic sit orbe exilis, circùm tamen tota refulgeat; heic non nisi falce sit tenui, quae tamen, quòd aliunde sit maioris orbis portio, praestet, vt tunc Venus interdiu videatur, quae perinde interdiù, donec plena est, videri non potest. Quod ad Martem vero, ac Iouem, Saturnumque attinet; non ij alternis directè eunt, cursumque reuerâ reflectunt, sed qui spectarentur ex Sole (& ex Terra quoque, si quiesceret) tendere semper in consequentia; necesse est nobis, qui intra ipsorum circuitus, & celeriùs quidem, quàm ipsi, in orbem mouemur; necesse est, inquam Regredi appareant, quoties versus eandem regionem, ac propè ipsos facti praeteruadimus, Solemque ex parte altera habemus; quasi eos nempe sic assequendo, & mox à tergo sic relinquendo, vt visus noster ad stellas Fixas, non iam consequenteis, sed antecedenteis, illos referat.","prev":{"citation":"Institutio astronomica 176","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/176"},"next":{"citation":"Institutio astronomica 179","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/179"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica","quality":"ocr"}}