{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutio astronomica 19","citation":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/19.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Institutio astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Quamvis autem Horizon respectu cuiusque specialis terrae loci immobilis sit; vniuerse tamen concipiendus mutabilis est, quatenus dum locum in terra mutamus, etiam Horizontem mutamus Potest verò Sphaerae Horizon hanc varietatem repraesentare, quatenus tamersi non moueatur ipse circa Sphaeram reliquam; mobilis est tamen reliqua Sphaera intra ipsum; ac nihil interest, vtrius sit motus, vt eadem creari mutatio appareat. Creatur porrô ista mutatio ob conuexitatem superficiei terrae, ac illius speciatim portionis, quam circumspicimus; Quippe etiam quae libellata est, licet plana esse ad sensum appareat; est tamen reipsâ leuiter deuexa; atque idcirco, dum mouemur, aliquid ipsius ex vna parte deperditur, aliquid ex opposita resarcitur. Quod dico verò superficiem Terrae etiam libellatam non esse planam, sed deuexam, intelligitur vel ex ipso mari, quod sponte se ad libellam componens, componit se simul in orbicularem figuram: vtcúmque illa in paruo spatio plana, siue recta ad sensum videatur: ac capropter vsurpari soleat ad libellandum, probandumve num quaepiam area plana fit. Ex hoc obiter intelligitur, nulla duo perpendicula esse reipsâ parallela; atque idcircò neque duos etiam vicinos parietes ad perpendiculum erectos parallelos esse, vtcúmque esse ad sensum appareant; quatenus cùm omnia perpendicula in superficiem conuexam cadant, cortura in centro sunt, si producta intelligantur; vt perspicuè vel ex figura apposita intelligi licet. Quod heic attingendum de Recto, Obliquo, Parallelo Horizonte foret, peragetur postea commodius. Adnotandum heic solùm, distingui à quibusdam Horizontem duplicem, Sensibilem, ac Rationalem.","prev":{"citation":"Institutio astronomica 17","label":"ASTRONOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/17"},"next":{"citation":"Institutio astronomica 20","label":"ASTRONOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/20"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica","quality":"ocr"}}