{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutio astronomica 30","citation":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/30.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Institutio astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Initium autem ducitur ab Ariere, hoc est à sectio, ne verni Aequinoctij, prope quam Arietis Asterismus fuit, cùm ante bis mille annos circiter, excoli in Graecia Astronomiaco pit. Tametsi enim hic Asterismus ob lentum Firmamenti motum, de quo dicetur postea, exinde iam recesserit, & totus penè transierit in locum, in quo erat Asterismus Tauri; ipsi tamen 30. primi gradus retinent semper nomen Arietis, vti & sequentes 30. nomen Tauri, licet pariter Asterismus Tauri locum Geminorum occupauerit; & ita de alijs. Ex hoc autem sit, vt distinctionis gratiâ hi terdeni gradus non Asterismi quidem, sed Signa tamen Arietis, Tauri, Geminorum, &c. vocentur; & dicantur praetereà Dodecatemoria, quòd sint duodenae Zodiaci partes. Dicitur verò Sol, aut alius Planeta, esse in aliquo Signo, cùm est sub ipso, seu cùm inter oculum nostrum ac tale Signum intercipitur; Stellae autem fixae, quae extra Zodiacum sunt, esse in eo Signo, seu potius referri ad id Signum dicuntur, inter quod, & proximum Zodiaci Polum, contingit ipsas intercipi. Ex his Signis, v. & T, GQ, m dicuntur Borealias m. 23. p. 2. X Australia: At verò κ, πυ, J. V. ου, t Ascendentia. m. 9. 11. a. m. 19. Descendentia. Rursus V. 8. X, dicuntur Verm; ae. Q. 7 Aestiua; Autumnalia. 2. X. Hyemalia. Prima autem quaeque horum ternionum v. G. v. dicuntur Cardinalia, quòd Sole in eas ingrediente anni Tempestates, Quadrantesque incipiant; itemque Mobilia, quòd tunc fiat qualitatum mutatio: Media verò & Q, m dicuntur Immobilia, quòd tunc tempestates quasi fixae sunt; Extrema M. p. 99. X. Communia, comparate scilicet ad Mobilia, & Immobilia; itemque Bicorporea, quòd a, & X duplicia manifestò sint; \" ex equo, & homine constet; m Spicam manu gestet.","prev":{"citation":"Institutio astronomica 29-2","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/29-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/29-2"},"next":{"citation":"Institutio astronomica 31","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/31"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica","quality":"ocr"}}