{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutio astronomica 76","citation":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/76.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Institutio astronomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Dicuntur verò etiam vulgò Aerae, non tam fortè ex vsu Hispanorum vetere, quam ex abusu, quo singularis, foemineaque vox facta est ex plurali, neutraque Aera: sic enim vocabantur pridem aerei illi clauiculi, quibus Abaci supputatorij erant instructi. Dicuntur & Radices; quod vt plantae radicibus, sic temporum series Epochis increscant. Illustrissima porrô omnium, familiarissimaque nobis, Epoche est Natiuitatis Christi, seu Kalendae eius Ianuarij, quem supponimus proximè insequutum Natiuitatem Christi Domini, & à quibus ad vsque Kalendas Ianuarias anni huius labentis dicimus fluxisse annos completos 1645. Etenim, tametsi nonnulli contendant natum esse Christum non statim à Bruma, sed sub Autumnale aequinoctium; & sint Chronologi eruditi, qui defendant natum non modò vno, sed etiam duobus, sed tribus, sed quatuor, sed quinque annis priùs, quàm haec incipiat Epoche: Ea nihilominùs & probari, & retineri non desinit, tum propter vsum, tum quia nihil refert ad veritatem supputationis, circumstantia actionis, aut rei, quae Epochae nomen, aut occasionem dat; si constet modo de quoto ab heinc anno, & de quo illius momento sit sermo, cùm in ipso supponimus Astrum occupasse id punctum, à quo eius motum, seu antecedenter, seu consequenter deducimus. Constat interim cur hanc Aeram vocent vulgarem, ac Dionysianam. Vulgarem scilicet appellant, ad discrimen eius, quam reputant veram, & iuxta quam nobis numerandus foret hic annus, non supra millesimum sexcentesimum, quadragesimus sextus, sed aut 47. aut 48. aut 49. aut 50. aut 51. Dionysianam verò ob Dionysium Abbatem, cognomento Exiguum, qui Author illius exstitisse creditur, annis post Christum paullò plus quingentis: à quo vsque tempore coeperunt anni ab ipsa Christi Natiuitate numerari; cùm priùs solùm per Consules, per Olympiadas, ab Vrbe condita putarentur.","prev":{"citation":"Institutio astronomica 75","label":"CAPVT XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/75"},"next":{"citation":"Institutio astronomica 77","label":"CAPVT XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/77"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica","quality":"ocr"}}