{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 133","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 133","ref":"133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/133.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Non quòd, non omnia, quae caeteri se scire putabant, & ob quae intumescebant, ac longè etiam plura callerent; vt potè, qui scrutati omnia studiosiùs, profundiusque fuissent sed quòd ambitionis, fastusque expertes, id ingenuè profiterentur, quod reipsâ deprehenderant, suam nempe totam perspicaciam sagacitatemque abesse à Diuino illo, ac inimitapili Naturae Artificio insuperabilibus interuallis. Occurrent nobis haec, & similia saepe nu merò inculcanda; sed hoc tamen loco fuerattingenda, vt vel exinde, & ab vsque initic fieret occasio tum referendi, quod admonęmur à Seneca, tum imitandi Platonicum Timaeum. Quippe, quòd ad templum Naturae, quod idem Dei est, accedamus audire imprimis iuuat Senecam, dum postquam verba illa praemisit, Egregiè Aristoteles ait, nunquam nos verecundiores esse debere, quàm cum de Diis agitur: tum subdit; Si enim intramus templa compositi; si ad sacrificium accessuri vultum submittimus, togam adducimus, & in omne argumentum modestiae fingimur; quantò hoc magis facere debemus, cùm de Sideribus, à Stellis, de Deorum natura disputamus, ne quitemerè, ne quid impudenter, aut ignorantes affirmemus, aut scientes mentiamur. Cùm hoc verò nobis praescriptum, inconcusseque tenendum sit; tum quia accedere ad hoc templum fas, ac legitimum non est, nisi Deo priùs inuocato, vt faueat, ac nisi rerum veritatem, saltem verisimilitudinem assequi, efferrequ concedat, proponere nobis praeclarius apud Ethnicos exemplum non licet, quàm Timaei apud Platonem, dum, caetera inter, eius ver ba sunt, Si omnes, qui vel minimùm sapiunt, dum quid operae siue paruum, siue magnum aggrediuntur, solent semper Deum inuocare; quantò magis id decet nos, de rerum vniuersitate, eiusque exortu verba facturos; nisi nobis Mens prorsùs excidit. Necesse est igitur Deum (non etiam, vt ille Deos, Deasque omneis) inuocemus, deprecemurque, vt ea dicamus, qua ipsi sint cum-primis grata, & nobis ipsis consentanea. Et posteâ, Si, cùm multi multa de Diis, deque Vniuersi ortu dixerint, ipsi eadem aggress minùs consequamur, vt nostri sermones exquisiti sint, sibique vndique consentientes; id ne mirum sit, sed abunde esto, si sortiantur modò probabilitatem. Aequum enim est meminisse, & me, qui loquor, & vos, qui Iudices sedetis, humana esse natura; ac decere adeò, quae verosimilia dicentur, amplecti, nihilque ampliùs requirere. Iam itaque rem auspicatò aggrediamur","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 132","label":"132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/132"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 133.1-8","label":"133.1 to 133.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/133.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/133.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}