{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 165","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 165","ref":"165","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/165","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/165.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"tarum rerum experientia ad aliquas Genteis re centi aetate peruenit? Vt eces Galli vitem, vel cultum oleae Roma iam adolescente didicerunt; aliae verò Gentes adhuc multa nesciunt, quae nobis inuenta placuerunt. Haec omnia videntu aeternitati rerum repugnare; dum opinari nos faciunt certo Mundi principio paulatim singula quaeque coepisse. Sic ille. Verùm aduersus hanc rationem quaedam ex Aristotele, & Platone obiici possunt. Et rimùm quidem ex Aristotele, qui capite longo in Meteorologicis, rem absurdam dicit, ex iis, quae apud nos in Terra contingunt mutationibus, ortum Mundi colligere; cùm totius etiam Terrae magnitudo ad vniuersum Mundum collata habenda pro nihilo sit. Opi natur proinde obliuionem ferum praeteritatum contingere posse ob incolarum vnius re gionis commigrationem in aliam; seu illa fia ob bella, morbos, aut simileis cladeis; seu ob aduenientem infoecunditatem, quòd quae re gio humida, ac fertilis poterat priûs alere colonos, cogat illos post-modum prae aridita te, ac sterilitate nouas sedeis requirere. Exem plo nempe Myceneae, & Argiuae docet sterili tatis, foecunditatisque vicissitudinem fieri eamque aliunde contingere vel ex eo maximè suadet, quòd, quicquid iam tegitur Mari, alio tempore exsiccetur; quicquid iam Terrae detectum est, tempore alio obruatur Mari. At que id quidem fieri dicit, non vno anno, non mille annis non pluribus aliquot millibus annorum; sed tempore tamen nunquam deficiente, id denique contingere. Spectare hûc putes, quod Laërtius refert respondisse Anaxagoram, dum percontanti an Lampsacen montes futuri mare aliquando essent; ita profectò eueniet, inquit, nisi tempus defecerit. Argumentum ducit Aristoteles ex continua Terrae comportatione à fluuiis facta, ob quam videmus continuò promoueri littora, & mare recedere; adeò vt exinde necessarium sit regiones alias inundari. Rem probat exemplo Aegypti, quam Nilus, aduecto limo, perpetui adauget (Et hac certè ratione argumentatur Herodotus Aegypti regionem nullam vnquam fuisse) itemque Ammoniae regiones Maeotidis paludis, & similium. Addit Polybius ipsum Pontum, in quo Danubius agge rem continenter promoueat; addere & nos iam possemus Rhodanum, Rhenum, Padum fluuios alios, a quibus, ex Auorum vsque, Proauorumque temporibus incrementa valde insignia sunt facta. Sed adnoto solùm, velle Aristotelem, cùm verisimile non sit aggestio nes huiusmodi Patrum, Auorum, aut Proauo rum aetate coepisse, sed omnibus retrò saeculi factas fuisse consimileis, ideò innumerabilibus saeculis tandem euenisse, vt quicquid Terra nunc apparet, aliàs Mare fuerit, quicquid Ma re est; fuerit Terra. Attinere hûc posset Oraculum illud de Pyramo Ciliciae fluuio commemoratum à Strabone, qui etiam aliàs fusè deducit, probatque hanc eandem sententiam Tempus erit, rapidis olim cùm Pyramus vndi seu natura Rerum. In sacram veniet congesto littore Cyprum quod apud Ouidium Pythagoras canit ipsi indicatus Aristotel Quòdque fuit campus, vallem decursu Aquarum Fecit, & eluuie mons est deductus in aequor; Eque paludosa siccis humus aret aronis Quaeque sitim tulerant stagnata paludibus hument. Quin-etiam addit Aristoteles, cùm tempus","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 164.9-10","label":"164.9 to 164.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/164.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/164.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 165-2","label":"165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/165-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/165-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}