{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 178","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/178.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Talia, inquam, dicet, quòd nihil istorum repugnet rebus, quae apparent imò perspicuum potiùs sit, ex corruptione vnius rei sequialterius generationem vno quovis modo ex propositis. Dicent Stoici cu Heraclito Mundum alium productum iri ist similem, coalescente nempe eadem-met materia, in quam solutus hic fuerit, ac disponente eadem met causa, quae fuerit istum fabricata Quin Seneca etiam innuere videtur non eandem modò generalem rerum faciem, sed eandem quoque omnium seriem particularem redituram. Quippe sic scribit alicubi; Anti quus ordo reuocabitur; omne ex integro Anima. generabitur, dabiturque Terris Homo nescius scelerum, & melioribus auspiciis natus: sed illis quoque innocentia non durabit, nisi dum nou sunt. Cito nequitia subrepit, &c. Et alibi: Morquam pertimescimus, ac recusamus intermittit vitam, non eripit. Veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quam multi recusarent, nisi oblitos reduceret. Quae sanè non modò de in stauratione post Diluuium, sed etiam de re nouatione post Incendium accipi possunt. Vides interim, vt consentiat iis, quae paulò antè iuxta Platonem, & Platonicos memorata ex Plutarcho sunt, & quibus potest adiici, quod notans B. Augustinus, docet ex eorum senten tia, Vt circuitus temporum inducerent, quibus eadem semper fuisse renouata, atque repetita in rerum natura, atque ita deinceps fore sine cessa tione asseuerarent, volumina venientium, praetereuntiumque faecularum, siue in Mundo perseuerante isti circumitus fierent; siue certis interuallis oriens, & occidens Mundus eadem semper quasi noua ea, quae transacta, & quae ventura sunt exhiberet. Ecquid-nam verò Doctores Sacri? profectò, non omnes, quòd Origenes, qui sicut probat isti Mundo praeexstitisse alium, ex loco illo Ecclesiastae, Quid est, quod fuit, ipsum, quod erit; & quid est, quod factum est, ipsum, quod futurum est, & non est. Nihil sub Sole nouum, & non valet quisquam dicere, ecce hoc recens est: ita ad declarandum fore post Mundum istum, alium, vsurpat, illud Esaiae, Erit Celum nouum, & Terra noua, quae ego facio permaner. in conspectu meo. Mirum autem, cur non & illud ex Apocalypsi vsurpet, Vidi Calum nouum, & Terram nouam, primum enim Caelum, & prima Terra abijt. Non item om","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 177.10-11","label":"177.10 to 177.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/177.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/177.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 179","label":"Sectio I. Liber I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/179"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}