{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 183","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 183","ref":"183","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/183","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/183.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Sectio I. Liber II. profunditas aquae intra vas aliquod contentae; Spatiales autem longitudo, latitudo, & profunditas, quas inter latera eiusdem vasis fore concipimus, si ab eo aqua fuerit, omnéque aliud corpus exclusum. Scilicet Aristoteles negat aliquoties vllas dari, praeter corporeas, seu dari vllum, vt vocat, δάστημα Interuallum, praeterquàm eius corporis, 4. Phys.c. 6 quod vase, aut loco continetur; at ve- 8. 10. &c. rò plerique Antiquorum, censuerunt dari incorporeas, interualli nempe, seu spatij, à quo spatialeis nominamus. Quippe, ne Epilib. de hom. curum, caeterosque citem, nomine omnium esto, quod habet Nemesius, dum τᾶν μέ σωμα, inquit, τριγῦ διάστατον, οὐ πᾶν δὲ τριγῇ διάστατον, σῦμα. Καὶ γὰρ ὁ τόπος, καὶ τὸ ποιὸν, ἀσώματα ὅντα, &c. Omne quidem corpus triplici dimensione praeditum est; at quicquid triplici dimensione praeditum est, non est corpus. Eiuscemodi enim sunt Locus, & Qualitas, Entia incorporea: Quare & vt praeter corporeas, etiam localeis, seu spatialeis dari possimus intelligere, rem consideremus vbi non sit corpus; ac animi gratiâ patentius etiam con tinens, quàm vas aliquod accipiamus. Cogitemus verò, si placet, ipsum Caelum Lunae, quale vulgò intelligitur, & concipiamus simul totam, quae eius ambitu comprehenditur Aristoteleorum Elementorum massam sic à Deo destrui, ac in nihilum re digi, vt in eius vicem nihil planè succe dat. Quaeso, an-non facta illius redactione in nihilum, concipimus adhuc intra conca uam Lunaris Caeli superficiem, ipsam eandem, quae fuerat, regionem, sed Elementorum iam vacuam, omnisque corporis Inanem? Posse Deum certè ipsum Lunae Caelum illaesum seruare, & contenta intra ipsius capacitatem corpora in nihilum redigere, ac ne aliquod aliud corpus in eorum locum subeat, obstare, nemo iturus inficias sit nisi, qui potentiam Dei inficietur. Quin etiam tametsi quis neget & contendat nos nihil proficere, quòd rem impossibilem supponamus, nosse nihiloninùs debet impossibilitatem hanc non obstare quo minùs suppositio fiat, & cohaerentia eius rei, qua de agitur, colligatur. Siquidem plerumque sic fieri philosophando necesse est; vt dum iupent vulgò materiam sine forma concipere, quò eius naturam intelligere liceat; cùm nor minore necessitate habeat semper materia formam aliquam, quàm regio, seu spatium, locusve semper aliquod corpus. Sanè Ari stoteles quoque, cùm velit corpora Caelestia ex necessitate moueri, postulat nihilominùs vt intelligamus illa quiescere, quo inferat causam, cur Terra quiescat, non esse rapi dum Caeli motum. Et ne ab argumento nostro recedamus, vt ostendat in Vacuo, in que sit cubus ligneus, dimensiones alias, quàm cubi non esse, supponit ipsas concipi sine lignea mole, accidentibusque caeteris de bere. Nihil igitur est, quod vetet totanm Sublunarem, seu intra Caelum contentam regionem, Inanem supponere; ac esse pute neminem, qui suppositione facta, talem facilè non concipiat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 182","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/182"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 184.1-5","label":"184.1 to 184.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/184.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}