{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 242.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 242.1-4","ref":"242.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/242.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/242.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/242.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Huiusmodi antiquitùs fuit opinio Anaxago rae, huiusmodi recentiùs est nata, quae etiam num viget Chymicorum opinio; huiusmodi quaepiam adhuc recentiores. Atque vt de Anaxagorae opinione primùm dicatur, admisit ille quidem sicut superiores vulgaria quatuor Ele menta (nam apud Laërtium sua illis loca pro-lib. 2. pter grauitatem, & leuitatem assignauit, vide licet Terrae deorsùm, Igni sursùm, Aëri, & Aquae intermedium) verùm priora ipsis posuit innumera alia, quae Elementa appellauit, quorumque mistione existere voluit Aërem Ignem, & omnia, vt ab Aristotele adnotatur. de caelo, 3. Porrò ista Principia vocauit ὁμοιομερῆ, simileis seu similareis parteis; itemque ὁμοιομέρειαν, quasi dixeris similaritatem, &πο του ὅμοια τὰ μέρη ἔται τοῖς γνομένοις, ex eo, quòd partes genitis rebus simile. sint. Ita Plutarchus interpretatur, exemplum addens alimenti, in quo, seu sit panis, seu aqua, seu aliud, cùm videatur vniusmodi, necessarium tamen sit contineri latenteis quasdam particulas sanguineas, quasdam carneas, quasdam osseas, &c. quas facultas naturalis cùm secreuerit, applicet sanguineis, carneis, osseis, aliis, quae in corpore alito praeexistunt. Neque verò ille obstare putauit, quòd in cibo, & potu huiuscemodi particulae inconspicuae sint; sufficere enim, quòd mente cernantur; cùm ratio aliunde persuadeat, non posse, v. c. os, nisi ex appositione partium sibi similium incrementum accipere; neque Ignem magnum constare, nisi ex igniculis; alias siquidem aliquid & ex non-ente fieret, & excederet in non-ens. quod ipsi Naturae repugnat. Adde quòd particulae illae diuersorum generum, carnis, venae, arteriae, ossis, & similium, dum confertae simul sunt, naturam quandam creare possint, quae nulla ipsarum appareat, sed vel panis, vel aliud: & cùm aliae alias varia commistione occultent, tum possit singularum apparitio existere, cùm euolutione facta, similes cum similibus congregatae exstiterint Fuit verò etiam Anaxagoras superioribus in eo dispar, quòd cùm illi sua Principia finita constituerent, ipse ἀπείρους ἐται φησὶ τὰς ἀρχάς infinita esse admisit Principia, vt refert Aristo- 1. met. 3. teles; siue etiam, vt quodam loco, ὁμοιομερῶν cap. 6.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 241-2","label":"241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/241-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/241-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 242.5-6","label":"242.5 to 242.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/242.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/242.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}