{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 346.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 346.1-4","ref":"346.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/346.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/346.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/346.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"tûs, qui ab alio sit, distingui species varias Rocenset Empiricus quatuor, Pulsionem, 2. adu. physTractionem, Elationem, Depressionem. Aristoteles verò interdum Collisionem his qua tuor addit; interdum paullò secùs accipiens, Species esse dicit, Tractionem, Pulsionem, Vectionem, & Volutationem. Non abs re verò adnititur roliquas species ad Tractionem, Pulsionemque reducere; quippe Elatio, ac Depressio alterutro modo necessariò fiunt. Collisio etiam alterutra est, sed Pulsio praesettim; & Vectio quoquo fit vtrovis modo; quatenus mouens rem pulsam, tractamve non deserit, neque ab ea deseritur, sed ipsi cohaeret; ac ipsa demum Volutatio Pulsio simul, Tractioque est; vt attendenti fit manifestum. Ac posset quidem etiam Tractio ad Pulsionem reuocari, quatenus mouens, quod quidpiam trahit, nihil aliud, quàm ipsum pel lit vel ad se, vel ad lateralem regionem; (& radix sanè omnis motus, qui in rebus naturae est, ipse est motus Atomorum, qui impulsis est, non attractio) sed commodum tamen videtur communem notionem tueri, intelligereque motum, qui ab alio imprimitur, fieri vniuersè, cùm mouens aut propellit mobile à se, aut ad se illud attrahit. Nam & quòd interdum mobile propellat ab alio, trahatvo ad aliud, non facit hoc tamen, quin simul non-nihil aut à se auertat, aut ad se adducat, obliquè videlicet. Quanquam aliunde negandum non est, quin Pulsio sit praecipua species; nam & ea de causa proiectio, quae nihil aliud est, quàm impulsio, seu, vt Aristoteles definit, motio vehementior, penè habetur vt aliquid Syngnymum motui ab alio, siue violento; & exemplum motus violenti forè affertur in proiectilibus, seu sursùm, seu trans-versùm, seu quoquo versùm proiiciantur. Vtcumque sit, nisi res graues deorsùm ferantur ab interno principio, constat debere illarum motum ab externo principio fieri duorum modorum altero, Tractu videlicet, aut Pulsu. Ac in Epistolarum quidem iam memoratarum priore causam vtramque coniunxeram; docendo nempe Impulsionem fieri ab aëre ponè succedente, superneve instante, & quasi elidente, dum is, qui prorsùm cogitur, dissilitque ad latera, accurrit à tergo, vt locum à lapide relictum compleat: Attractionem verò fieri à Terra, corpusculis missis, quibus illiciat lapidem, eadem ratione quâ & Magnes emittit, quibus pelliciat feurum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 345","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/345"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 346.5-9","label":"346.5 to 346.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/346.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/346.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}