{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 45.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 45.5-8","ref":"45.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Et quia propositiones esse possunt aut affirmantes, aut negantes, itemque aut generales, ob adhibitas voces om Legica Arinis, nullus; aut particulares, ob adhibitas vo stotelis. ces aliquis, aliquis non, vt nomina propria; ideò pro harum varietate, varios distinxit in singulis Figuris Modos; eo excepto, quòd si cap. 7. ampae praemissae negatiuae, aut particulares sint, aut vtraque, vel altera indefinita (cùn nempe defectu alicuius vocum omnis, nullus aliquis, potest indifferenter generalis, aut particularis haberi) nulla sequatur conclusio, sicque nullus sit Syllogismus. Heinc proinde primae Figurae modos deduxit quatuor; Secundae quatuor, & Tertiae sex, vniuersè quacuordecim; cùm & Theophrastus, ac Eude- lib. 2. de Sylmus, referente Boëtio; addiderint quinque log. Categ. Porphyrio probatos, qui ad primam Figuram pertineant, & imperfecti tamen, atque indirecti dicantur, quòd minus extremum de maiore concludant. Solitus est verò Aristoteles afferre in literis more Geometrarum exempla, vt dum circa primum primae Figurae modum, qui ex tribus generalibus, & affirmatiuis propositionibus constat, supponende exempli gratiâ hos treis terminos, viuens inimal, homo, qui a, β, γ, vel A, B, C, vocentur, Εi γὰρ τὸ α κτὰ παντὸς τοῦ β, καὶ τὸ β κα 1. prior. 4. παντὸς τοῦ γ, ἀνάικη τὸ α κατὰ παντὸς τοῦ γ κατηγυρεῖθχ, Si enim omne Aattribuitur omni B, omne B omni C, necesse est omne A attribui omni C. Quo loco obseruandum est, Aristotelem affectare, vt τὸ B medius terminus medio loco sit, hoc est in prioris praemissarum fine, & posterioris initio, quod praemonuerit Medium, vt id est, quod in alio, & in quo aliud est; ita esse debere positione medium: quare & vt hoc imitari, enunciando, vt vulgò fit, liceat, Si omne Cest B, & omne B est A, igitur omne Cest A, vel absolutè, omne C est B, & omne Best A, igitur omne C est A.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 45.1-4","label":"45.1 to 45.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 45.9-10","label":"45.9 to 45.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/45.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}