{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 47.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 47.1-4","ref":"47.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/47.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/47.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/47.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Vt pari modo Diuisionem, quae per genera fit, quamque esse imbecillum Syllogismum dicit. Praetereo demum quae vniuersè de Medij in uentione habet, dum tale praesertim vult esse vt consequens sit ad subiectum, seu illo ge neralius, & antecedens ad attributum, seu illo minus generale; aut cui attributum re pugnet, vt cùm ipsum insit subiecto, attributum quoque repugnet subiecto Hisce de Syllogismo, eiusque artificio vni uersè praemissis, dicere aggreditur de Demonstratione, quam esse definit Syllogismum ἐιιστημονικον scientialem, quoniam, vt ipsemer declarat, quatenus ipsum habemus, scimus. Scire autem nos vult, cùm putamus nos cognoscere causam, propter quam res est, eius esse causam, neque eam posse aliter se habere Nimirùm, nisi certi simus non posse rem ali ter se habere, esse in nobis non scientiam, sed statuit, ac vult adeò scientiam esse solùm rer vniuersalis, ac necessariae, quia hoc solùm modo eiusmodi sit, vt se aliter habere non possit. Cùm haec porrò scientia sit ipsa con clusio, vel de re conclusione contenta, qua tenus pendet ex praemissis, quas appellat Prin cipia (Propositiones videlicet, quae ipsae quo que se aliter habere non possint) ideò demonstratiuam scientiam procedere docet ex principiis, quae sint & vera, & prima, & imme diata, & notiora, & priora, & causae conclusionis, & necessaria (seu in quibus attributum sit, de omni, per se, ac reciprocum) & deniqu syngenea, seu propria, ac aeterna. Ac non adfert quidem exemplum Demonstrationis cuius principiis ista omnia conueniant: sed Demonstratione diuisa in eam, quae διότ. cur sit, & vulgò à priori, siue per causam di citur; & eam, quae ers, quòd sit, & a poste riori, seu per effectum vocatur; exemplum profert in Planetis, qui demonstrentur priori non scintillare hoc Syllogismo, Qua stellae propè sunt; non scintillant; Planetae prope sunt; Planetae igitur non scintillant. Et à poste riori propè esse, hoc. Quae stellae non scintil.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 46.9-13","label":"46.9 to 46.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/46.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/46.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 47.5-8","label":"47.5 to 47.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/47.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/47.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}