{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 476","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 476","ref":"476","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/476","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/476.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"habent; ex quibus, aliisque id genus adnixi sumus superiùs causas reddere aliquorum effectuum, qualitarumque, quae sunt in rebus vt ratiratis, densitatis, mollitiei, duritiei, &c Dicendum deinde etiam videretur, cur mole culis augescentibus, Aromisque demum variè in concretionem maiorem, sensibilemque connexis, haec potiùs rei specios, quàm alia quaepiam exoriatur. Sed patet ex Epicuro hoc esse contingens, ὅπως οἱ ενδέγεται, pro conditione videlicet Atomorum coëuntium; quas quòd huius esse magnitudinis, aut figurae; & hoc situ, ac ordine sibi inuicem conciliari, cohaerereque contigerit, tum initiales, seminariaeque concretiueculae factae fuerint; tum ex iis deinceps congestis, haec non alia species naseatur. Hoc perinde esse videtur, ac de nubibus, de gruibus volantibus; de Hominibus discurrentibus, de caereris rebus inter se commistis, quae tametsi id consultò non agant pro variis tamen commistionibus varias exhibent figurarum species Duo iraque solùm attingenda hac locc supersunt. Vnum est, specialeis generationis modos, qui tam sub isto, quàm sub quolibet trium superiorum possunt accipi, euadere, nisi infinitos, saltem innumerabileis, ineffabilcis, incomprehensibileisque. Nam si ex viginti quatuor Alphabeti literis, incomprenensibilis penè dictionum diuersitas sit; constat nimirum illas posse tam variè inter se componi, vt vocum varierates fiant, quas, vt suprà est insinuarum, nisi cyphrarum triginta nouem numero non exprimas Tantum Elomanta queunt, permutata ardine solo Ecquid existimandum est, non de vigintiquatuor, sed de innumerabilibus varieratibus figurarum, quibus dictum superiùs est Atomos esse praeditasi At rexum qua sunt primodia plura adhiber. Possunt, vndae queant variae res quaque creari. Alterum, vt non ex omni ligno, lapideve Mercurius fit; & vt non ex omni literarum","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 475","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/475"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 476-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/476-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/476-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}