{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 490","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 490","ref":"490","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/490","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/490.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Videlicet, vt Atomis suis locum faceret, per infinitum, & inane volitantibus, diuinam prouidentiam voluit excludere. Sed cùm videret in omnibus, qua spirant, mirabilem prouidentiae inesse rationem. Quae, malum, vanitas erat dicere, fuisse anima lia prodigiosa, in quibus nascendi ratio cessasset. Pergit: Quoniam igitur omnia, quae videmus, cum ratione nata sunt; id enim ipsum, nasci effi cere, nisi ratio non potest; manifestum est, nihis omnino rationis expers potuisse generari. Ant. enim prouisum est in singulis quibusque fingendis, quatenus & ministerio membrorum ad ne cessaria vitae vteretur; & quatenus adiugati corporibus elata soboles vniuersas generatin conseruaret animanteis. Nam, si peritus archi tectus, cùm magnum aliquod aedificium facere constituit, primò omnium cogitat, quae summa adificij perfecti futura sit, & antè emetitur que locum leue pondus exspectet; vbi magni oneri statura sit moles; quae columnarum interualla qui, aut vbi aquarum cadentium decursus, exitus, & receptacula. Haec, inquam, priùs proui det, vt quaecumque sunt perfecto iam operi ne cessaria, cum ipsis fundamentis pariter ordiatur cur Deum quisquam putet machinandis animalibus non ante prouidisse, quae ad viuendum ne cessaria essent, quam ipsis vitam daret; qua vtique constare non posset, nisi priùs essent, qui bus constat. Hactenus ille Ad fabulosam Hominis procreationem vt accedamus, Censorinus ecce, recensitis priùs Empedoclis, Democritique opinionibus, subdit, Nec longè secus Epicurus. Is enim credidit limo calefactos vteros nescio quos, radicibus ter rae ochaerenteis primùm increuisse, & infantibu ex se editis ingenitum lactis humorem naturâ mi nistrante prabuisse; quos ita educatos, & adulto genus hominum propagasse. Sic refert Lactantius ex eadem sententia: Terram nouum semen genitale retinentem, folliculos ex se quos dam in vterorum similitudinem protulisse, de quibus Lucretius Crescebant vteri terrae radicibus apti, eosque, cum maturuissent, naturâ cogente ru ptos, animalia tenera profudisse; deinde teream ipsam humore quodam, qui esset lacti simili exuberasse, eoque alimento animanteis esse nutritas. Sed Lucretius ipse audiendus: Tum tibi terra dedit primùm mortalia saecla Multus enim calor, atque humor superaba in aruis Heinc vbi quaeque loci regio opportuna dabatur, Crescebant vteri terrae radicibus apti, Quos vbi tempore maturo patefecerat aetas Infantum, fugiens humorem, aurasque petissens Conuertebat ibi natura foramina terrae Et succum venis cogebat fundere apertis Consimilem lactis; sicut nunc foemina quaeque Quom peperit, dulci repletur lacte, quòd omnis Impetus in mammas conuertitur ille alimenti: Terra cibum pueris, vestem vapor, herba cu. bile Praehebat, multa, & molli lanugine abundans","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 489-2","label":"489","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/489-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/489-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 491","label":"491","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/491"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}