{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 491","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 491","ref":"491","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/491","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/491.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"At nouitas Mundi nec frigora dura ciebat, Nec nimios aestus, nec magnis viribus auras. Omnia enim pariter crescunt, & robora fumunt Ex quibus sanè intelligas non alio ex Physiologo, quàm ex Epicuro Diodorum Siculum sumpsisse, quod refert. Fuisse initio Tu γὴν πηλώδη, καὶ παντελῶς ἀπαλὴν. ταύτὴν δὲ, τὸ ἤ πρῶτον τοῦ πει τὴν ἢλιον πυρὸς καταλάμψαντο πῆξιν λαβεῖν, ἔπεῖτα διὰ τὴν θερμασίαν ἄναζυμν μένης τῆς ἐπιφανενας συνοιδῆσαί τινα τῇν ὑγρῶν κὶ πόλλους τόπους, καὶ γένίσθαι περὶ αὐτὰ σηπειδόνας, ὑμίσι λεπτοῖς πριοχομενας, ὅπερ ὅσιν ἐν τοῖς λιμνάζουσι τῇ τόπων, ἔτι καὶ νῦν ορᾶσαι γινομένων, ἐπειδὰν τῆς χώρας κατεψυγμένης, ἄφνω διάπυρος ὁ ἀὴρ γένηται, μὴ λασὼν τὴν μεταβολὴν ἐκ τοῦ κατʼ ὀλίχον. ζωογονυμίνων δὲ εν ὑχρῶν διὰ τς θερμασίας, τῆν εἰρημένοι σρόπον, τὰς γ νύκτας λαμβάνειν αὐτίκα τροφὴν, ἐκ τῆς ππτούσης ἀπὸ τοῦ πριέχοντος ὁμίχλης, τὰς δʼ ημί ρας ὑπὸ τοῦ καύματος στερεῦθαι, τὸ δὲ ἔρατον τς κυοφορουμένων τῶν τελείαν αὐξησν λαζόνταν, καὶ τῇ ὑμένων διακαυθέντων τε, καὶ πριῤῥαγντων ἀναρύναι καὶ φανῦναι παντοδαποὺς τύπους ζώων, Terram lutosam, & perquàm mollem; ipsamque igne Solis primùm irradiante solidatam fuisse; & posi fermentatam à calore eius superficiciem, humi dorum nonnulla variis in locis intumuisse, & velut pustulas subtilibus pelliculis circumdatas exstitisse. Quod etiamnum in stagnis, & palustribus locis obseruatur accidere, quando post soli refrigerationem aer repentè exarserit, neque paullatim fuerit immutatus. Humida autem illa, eo, quo diximus, modo, calore animata, noctu quidem ex nebula supernem cadente cibum cepisse; interdiu autem ab aestu solidata esse. Postremò verò, cùm inclusi foetus maturum accepissent incrementum, perustis, ac disruptis membranulis enatas fuisse, ac lucem vidisse omnis generis animantium formas. Praetereo autem, vt recitati Euripidis versibus, quibus genus mortalium, γένος τε θνήτων, hoc est, hominum, cum animantibus caeteris è terra natum asseritur afferri dicat in eandem sententiam, quoc in Aegypto post illam Nili exundationem fieri contingit. Nempe id etiam afferunt Plutarchus, & Macrobius, dum disputant, 2 symp. q) Gallina-ne, an ouum priùs fuerit; quam 3. Satum. 6 aliunde litem diremisse videtur Lucretius, dum produxisse terram supponit vt recitatos vteros, sic oua, ex quibus auium genus fueri exclusum: Principio genus alituum, variaeque volucres Qua relinquebant exclusae tempore verno, Folliculos vt nunc teretes aestate cicadae Linquunt, sponte suâ victum, vitamque petentes. Prae caeteris porrò Ouidius & eleganter, & accommodate ad Epicuream sententiam id prosequitur, quod post Nili inundationem contingit. Sic enim primùm de Animalium procreatione post diluuium, canit 1. Metam. Caetera diuersis tellus animalia formis Sponte suâ peperit, postquam vetus humoab igne Percaluit Solis, coenumque vdaeque palude, Intumuêre aestu, foecundâque semina rerum Viuaci nutrita solo, ceu matris in aluo, Creuerunt, faciemque aliquam cepêre, morando.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 490","label":"490","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/490"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 491.1-5","label":"491.1 to 491.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/491.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/491.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}