{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 506","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 506","ref":"506","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/506","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/506","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/506.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Neque est, quod putes discuti eas: Sole; Sol quippe nullas discutit, nisi in iis spatiis, per quae eius radij aut directi, aut reflexi sic traiiciuntur, vt pertingant ad oculum; quò fit, vt etiam in meridie, qui in profundissimis sunt puteis, Stellas perinde, ac noctu videant, quòd radij Solis ad eos non pertin gant, vt pupillam contrahant, ac perinde illis sit, ac si nulli per exteriorem aërem spargerentur. Praetereo autem non modò singulareis Stellas caeruleum colorem interdiu quasi induere, sed aggeries etiam complurium, ac speciatim totam, de qua mox dicetur, Viam Lacteam; ea enim interdiu nullarenus detegi tur, sed tota in eundem colorem transit. Quoidem etiam de Cometis, eorumque caudis dicendum est; imò & de argenteo quoque Luna arcu, dum est praetenuis; nam orbem quiden eius residuum (ex quo non-nisi accepti à Terra, aliundéve radij ad nos transmittuntur quique intra quadraturas per crepusculum dignoscitur) esse interdiù eiusdem caerulei co loris manifestum est. Adderem ob eandem proportione causam, videri Aquam tantò ma gis apparere caeruleam, quantò est profun dior, & pauciores radij ex ipsius fundo ir oculos redeunt: Videri quoque monteis, rupeis, aliaque loca procul conspecta tantò ma gis vergere in caeruleum, & quasi chalybeum colorem, quantò sub malignioribus, pauciori busve radiis conspiciuntur; adeò vt nonnunquam in eundem cum Caelo colorem colre videantur; atque id genus caetera; sed haerendum ampliùs hac in re non est Dicendum iam de posteriore, lacteo vide licet colore, qui nocte serena visus incurrit in ipsos Sponte suae, séque ipse docet, cogitque notari Namque in caruleo candens nitet orbita Mundo, &c. Is est, qui Aristoteli τὸ Γἄλα, Lac simpliciter","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 505.9-10","label":"505.9 to 505.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/505.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/505.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 506-2","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/506-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/506-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}