{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 512.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 512.1-5","ref":"512.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/512.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/512.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/512.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"An, si Sol calorem interiùs contineat, credis illum fore ipsi perniciosum? Et, nonne etiam Terra calorem in suis fouet visceribus, qui non ipsi tamen perni ciosus est adeò, vt ea non sit Aristoteli sem piterna Videtur deinde asseri non posse reliqua omnia Sidera perinde, ac Solem esse Ignea sed posse hoc solùm coniici de Inerrantibus, seu Affixis Stellis. Nam velle id quidem de omnibus ex eo deducere, quòd in Caelo sint & Caelum ipsum sit igneum, tum res est ante refutata, tum perspicuum est circulum, quod aiunt, committi, quatenus non alia ratione deductum est primum Caelum esse igneum, quàm quia tota illa regio colluceret Sideri bus, quae pro ignibus haberentur. Sed & vt cumque de aliis sit, videtur saltem res de Luna, imò & penè etiam de caeteris Planeti constare. Nam de Luna quidem nullum es argumentum, quo comprobari ignea possit, quando ex se nullatenus lucet, nullumque de se transmittit calorem. Quippe vt infe riùs dicetur, non modò Lux illa argentea, qua primatiò lucet, quadamtenusque calefacit, habetur à Sole, & in Terram reflectitur; sed secundaria quoque illa, quae donec recens, vetusque est, in eius disco conspicitur, à Sole est, sed ex reflexu Terrae; & quae in eodem obseruatur, donec Eclipsin patitur, à Sole etiam est, sed per refractionem ex aëre Terre no. Et quantò quidem Luna deficiens immergitur magis in vmbram Terrenam, tanto contrahit ruborem densiorem, speciéque quadam ignis apparet; sed id fit ob pauciore radios eò pertingenteis, idque ex eo conuincitur, quod dum per vmbrae centrum, vbi à nullis, attingitur transit, colorem omnen prorsùs amittit, inuisaque efficitur. Cùm attendimus aliunde lad Lunam, & Telescopio maximè, nulla species minùs, quàm ignis apparet; ac videtur potiùs ob monteis, con ualleis, planities, tótque parteis heteroge neas tale quidpiam esse quale ipsa Terra, quae licet & ipsa à Sole illustretur, lucemque re flectat, non ideò tamen ignea est. Ad Plane tas alios quod spectat, idem quod de Luna coniiciendum esse, argui vel ex Venere po test, in qua eaedem, quae in Luna phases Telescopio deprehenduntur, adeò proinde vt luce non sua, sed Solari resplendeat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 511.8-10","label":"511.8 to 511.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/511.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/511.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 512.6-7","label":"512.6 to 512.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/512.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/512.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}