{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 53.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 53.1-4","ref":"53.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Imprimis enim eosdem habuere communeis cum Megaricis, MENTIENTEM, FALLENEM (quem tame non tam διαλανθάνοντα, uàm διαλεληθοτα dixerunt) ELECTRAM, CONVELATVM, SORITEM, CORNVTVM, de quibus dictum iam antè est. Habuere deinde & specialeis non paucos. Non postremus in ipsis Κροκόδιλος CROCODILVS est, cuius Authores varij meminerunt. Is quid sit Lucianus non indicat modò in Hermotimo, sed declarat etiam in Auctione Vitarum. Ibi enim Chrysippus, & Mercator sic, Est- ne tibi puer? Quid-ni? Quid si hunc ad fluuium fortè ambulantem Crocodilus rapiat, postea verò se redditurum polliceatur hac ege, vt sibi verum dicas, quidnam de puerreddendo apud se decreuerit; quid tu dices psum in animo constituisse? Quaestionem roras, ad quam difficile admodum est respondere. Dubito enim, vtrùm dicere debeam, quò puerum recipiam. Celebris deinde est Θρίζων ME in auct. vit. TENS, cuius Lucianus quoque ibidem loci in lib. de inmeminit. Is verò quis sit explicat Ammonius erptet. dum aduersus Fatum Stoicorum disputans, proponit illorum rationem, qua ipsum Fortasse, siue contingentiam tollebant, adstruepant verò omnia ex necessitate euenire. Ille autem sic proponitur, Si messurus es, non fortasse metes, fortasse non metes, sed metes omtinò; ac pari modo, si non es messurus, non fortasse metes, fortasse non metes, sed prorsùs non metes. Atqui vt vel metas, vel non metas, ex necessitate euenturum est: quare ipsum Fortassis perit, tolliturve, cùm neque in metendi, neque n non-metendi suppositione locum obtineat Quanti hunc Metentem fecerit Zeno, ex eo potest intelligi, quod cùm, referente Laër- lib. 7 tio, vellet quasdam septem illius species addiscere, obtulit ducentas minas Dialectico, qui poposcerat solùm centum. Plutarchus lib. defato. rati occasione Metentis quoque meminit, ac illius simul, quae IGNAVA RATIO dicitur, cuiusque exemplum, & nominis ratiolib. de fato. nem affert Cicero, cùm, Appellatur, inquit, à Philosophis λργος λόγος, cui si pareamus, nihil est omninò, quod agamus in vita. Sic enim intercogant; Si Fatum tibi est ex hoc morbo conualescere, siue Medicum adhibueris, siue non conualesces.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 52.5-6","label":"52.5 to 52.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/52.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/52.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 53.5-8","label":"53.5 to 53.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}