{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 53.11-15","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 53.11-15","ref":"53.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.11.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Sensum autem, seu Sensionem dico; uoniam vt ille αἴσηην vocem Graecam nunc pro facultate, nunc pro eius functione accipi obseruat, sic Latina vox Sensus nunc pro vna, nunc pro alia vsurpari obseruatur: ac dum ille Sensum dicit esse Criterium, tam facultatem quidem, quàm functionem intelligit, sed maximè tamen functionem, seu sensionem ipsam; considerandum enim vult qualis Sensus perceptio sit, vt iuxta ipsam iudicetur. Anticipatio nihil aliud est, quàm notio quaedam in mente manens, quasi rei antè perceptae imago, atque monumentum. Huiusmodi autem est notio ad quam Epicurus respiciendum vult; quamque primus πρόλκψιν, Anticipationem, ex Cicerone dixit, quia ex quo primùm rem percepimus, quoties deinceps eam cogitamus, illius species, siue imago animo obuersans antecepta fuit; vnde & quia praehabetur, Praenotio quoque appellatur. Affectio denique, seu Passio, quam Epicurus intelligit, & quam spe ctandam, quoties de electione, prosequutionéve, aut fuga rei cuiuspiam agitur, vult, ips: est Voluptas, & Molestia, seu Dolor. Elicimus porrò ex iis, quae scriptorum eius supersunt, fragmentis placuisse illi quaternos quosdacirca vnumquodque Criteriorum huiuscemo di Canonas, qui ex ordine sunt edisserendi Ac primum quidem circa Sensum, CANON Sensus nunquam fallitur; ac proinde est omnis sensio, omnisquo Phantasiae, seu apparentiae perceptio vera. On falli autem Sensum ideò asserit; quòd Nfalsitas omnis in affirmatione, aut negatione sita sit (quatenus nempe aliqua res aut talis affirmatur, qualis non est, aut talis negatur, qualis est) Sensus autem neque affirmet, neque neget; sed solùm in se speciem sensibilis rei excipiat, nudeque apprehendat rem, cuiusmodi sibi per speciem apparet. Pronunciare autem, siue iudicare, talis-ne reuerâ sit, aut non sit, cuiusmodi apparet, hoc sensus ipsius non est, sed superioris facultatis, cui proinde non verò sensui, subesse possit falsitas. Turris, exempli gratiâ, quae quadrata est, visui procul sito rotunda, seu teres apparet: Visus ergo ab illa speciem rotunditatis accipit qualis nempe solum ad se peruenit, & ob Gassendi Logica. nquirendas quidem à Physico causas; quare & rotundam turrim apprehendit, neque potes omninò aliam in ea distantia apprehendere. Attamen in hac Apprehensione, siue perceptione consistit, neque affirmat, pronunciatve talem esse turrim, qualis sibi apparet. sed superior facultas est, quae qualis esse ap paret sensui, talem esse pronunciat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 53.6-10","label":"53.6 to 53.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 53.16-18","label":"53.16 to 53.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/53.16"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}