{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 533.6-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 533.6-9","ref":"533.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/533.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/533.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/533.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Adderent iam, qui illos sequuntur, non improductos, aut per se in rerum natura constare; sed fuisse à summo Opifice Deo ad testandum sui magnificentiam conditos, ac in iis quasi stationibus, in quibus haerent, collocatos: Non esse verò aliam causam quamobrem tot, talésve sint quam ipsam Authoris voluntatem quaerendam, vt si sylua non per se nata, sed consita al aliquo foret; neque, licet nos ignoremus, cur & rem esse, & hoc potiùs, quàm alio modo se habere voluerit, non ideò illi fuisse propositum consentaneum finem. Verùm, quia praestare videtur, nisi cum Aristotele facere Stellas Inerranteis solidae vni sphaerae infixas, sal tem statuere singulas seorsim quidem sed consonante tamen motu per regionem liberam ferri; ideò & praestat idem quod illi vsurpare ac sententiae Aristotelis addere, esse nimirum cot illas Stellas, à Deo ob fineis sibi perspecto: conditas, ac nobis satis esse debere, quod ad decorem Vniuersi mirificè faciant, quòdque Gassendi Physica. oculos aperientes, & tam magnifico specta culo fruentes prouocemur ad commendan dum Opificis sapientiam, potentiam, bonita tem, munificentiam; idque interim fructu exinde capiamus, quod Plato ad Astronomiam refert, dum αὐτη, inquit, ἀναικάζει ψυγὴν εἰς τὸ ἄνω ὀραῦ, καὶ ἀπὸ τὰρ ἐνθένδι, ἐκεισε ἄγει, Ipsa Animam cogit sursum respectare, ac inde profectam rödem reducit. Variegatio deinde illa spectabilis est maximè ob diuersitatem & Lucis, & Magnitudinis apparentis. Nam ad Lucem quod attinet, om nes quidem fulguritant, ac splendent, verùm aliae plus, aliae minùs, veréque in Scriptura Sacra legitur Stella à claritate differre. Inde etiam consequitur non vniusmodi videri coloris; aliae nimirum quasi quidam limpidissimi Adamantes scintillant, vt Canicula, atque Lyra; aliae quasi Rubini fulgent, vt Cor Scorpij, atque Arcturus. Quod ad Magnitudinem spectat, non heic de vera, seu illa ingenti, qua in se, & reipsâ sunt loquor, de ea enim est dicendum posteriùs; sed de apparente, seu ea, quae prima fronte, primove aspectu sese ingerit oculis; quippe est ipsa quoque varietatis insignis.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 533.1-5","label":"533.1 to 533.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/533.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/533.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 533.10-13","label":"533.10 to 533.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/533.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/533.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}