{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 537","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 537","ref":"537","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/537","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/537.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Decidit; amissum Liber in astra tulit Praeter autem Stellas alias etiam magnitudinis tertiae tota Virginis prolixitate respersas Scorpius, qui & Nepa, ille fuit, quem Ter ra immisit, vt morsu Orionem interficeret dum apud Latonam, Dianamque iactaret, nullum esse in Terra Animal, quem non interficere potis foret. Impetum autem cùm faceret Obstitit Orion: Latona nitentibus Astris Addidit, & meriti praemia, dixit, habe Praeter duas Stellas secundae magnitudinis quae tunc illi erant in extremis Chelis, prae térque vnam eiusdem magnitudinis, duasque alias secundae in fronte; ac rursus praeter plusculas magnitudinis etiam tertię in cauda vna est in corpore medio primae magnitudinis inter duas quartae, sua rutilantia celebris, quae Cor Scorpij dicitur, & ob quam Constellatio quoque dicitur Scorpius ardenSaggitarius nonnullis est Chiron, ob eam, qua est Centauri formam, sed quid Chiror ille habeatur, de quo inter Australcis Con stellationes dicendum est; ideò idcircò Sagit tarius habetur potiùs Crotus, Crotonve, qui Euphemes Musarum nutricis fuit filius, qui que & venando, sagittisque feras confodiendo, etiam eques, circa Heliconem vitam ex egit, & Musarum choris, cantibusque saepe interfuit, & inter Sidera translatus à Ioue vt Musis gratificaretur, fuit. Stellae in eo praesertim conspicuae sunt quatuor, quae ac humerum Sinistrum trapezij formam consti tuunt (vtcumque non sic pingantur in globis) quarum vna tertiae, caeterae sunt quartae magnitudinis, ac tres, aut quatuor quae non ma lè arcus figuram imitantur; ac vna vltra mediam eiusdem cum ipsa, seu tertiae magnitudinis, quae situm exhibet Sagittae. Quòd Centauri Thessali forent, & Boeotia, in qua Helicon foret Thessaliae contermina, ideò Poëtae hanc Constellationem designant, cùm Aemonios arcus, & Sagittas Thessalicas dicunt. Capricornus, ipse est Pan, seu Aegipan, qu cum Diis caeteris in Aegypto versans, dum Typhonis superuenientis metu caeteri varia formas subirent, ipse se in flumen deiiciens superiore corporis parte Caper, inferiore Piscis euasit, eaque mutatione Typhonem elusit, & in Caelum exceptu, biformis, v erat, permansit. Praecipuae cus Stellae sunt quatuor magnitudinis tertiae, duae ad cornua, quarum superior est quasi gemella, ob appositam paruulam; duaeque ad caudam, pari prope inter se distantia Aquarius, nonnullis Deucalion habetur ob ingentem aquarum vim illius tempore effusam; caeteri esse potiùs Ganymedom vo lunt, cui per Aquilam in Caelum abrepto effusoris munus Iupiter tribuerit. Stellae eius praesertim conspicuae ad humeros sunt magnitudinis tertiae, cum quatuor quibusdam ad dextram manum, quarum vna iacet quasi in medio trianguli à tribus reliquis constitu ti, ipsaeque sunt, quae appellantur κᾶλπις Vrna, seu Amphora, situla, peluis. Praeter vnam ad tibiam dextram magnitudinis tertiae, plusculae sunt quartae ac minores ab vsque vrna, & secundum Aquae fusionem, quae excipitu tandem Piscis Netij, Austrinive ore, vbi Stella insignis magnitudinis primae est, quae","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 536.8-9","label":"536.8 to 536.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/536.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/536.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 537-2","label":"537","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/537-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/537-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}