{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 541","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 541","ref":"541","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/541","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/541","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/541.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Aquila, quibusdam Vultur volans, ipsa est louis armigera ales, quae & ipsi Ganimedem raptum deduxit in Caelum; vnde & suo quasi volatu tendere ad Aquarium, videtur, quem Ganimedem haberi est dictum. Insignis est ob Stellas treis Cinguli Orionis situm referenteis, quarum, cùm duae extremae sint ter tiae dumtaxat magnitudinis (vti & sunt dua ad extremam caudam) tum quae media secun dae est praesertim refulget, ac Lucida Aquilae nonnullis etiam Cor dicitur Serpentarius, & Graeca voce Ophiuchus, seu Angui-tenens, nonnullis quidem haberui Phorbas, quem ob purgatam serpentibus Insulam Ophiussam Apollo in Caelum transtu lerit; at consensus plurimus est esse Aescula pium, cui dicatur Serpens, ob remedia quae illi insunt, vt perhibetur à Plinio. Sed & oc casionem adhibiti illi Serpentis hanc ferunt quòd cùm Glaucum Minois filium vitae resti cuere cogitaret, arrepserit eius bacillo serpens eoque interempto superuenerit alius herbanore ferens, qua capiti occisi admota, & is reuixerit, & aufugerint ambo; ipse autem Aesculapius eadem vsus herba Glaucum ad vitam reuocârit, Serpentique gratias habuerit Notum est, vt Androgeon etiam, ac Hippo lytum à mortuis suscitauerit, ac fuerit idcircè à Ioue fulmine percussus, & rogatu tamer Apollinis patris vitae redditus, & inter Sidera collocatus. Grandis est Constellatio, maximeque vnà cum Serpente implicito; nam eius Caput, vt dictum est, Herculis Capiti adiacet. Pedes Scorpioni innituntur; Caput Serpentis ad Coronam Boream, cauda ac Aquilam pertingit. Nulla est in eo maior Stella, quàm tertiae magnitudinis: sunt autem praesertim insignes duae satis propinqua ad manum sinistram, & occiduam, cùm & duae aliae conspicuae sint ad dextram magnitu dinis quartae. Est autem notanda potissimum illa magnitudinis tertiae ad poplitem dextrum inter Scorpionem, & Sagittarium; ipsa nem pe est prope quam anno huius saeculi quarte celebrata est Magna, triumve superiorum Planetarum coniunctio, ac simul inter ipso Planetas nata noua Stella, de qua iam antè dictum est Serpens Ophiuchi ille putatur, qui her bam memoratam Aesculapio monstrârit, cùm que eo fuerit translatus in Caelum. Stellis est variis tertiae & quartae magnitudinis insignitus, ac vna etiam secundae in nexu colli medio, ac prope manum qua Hercules clauam tenet. Vt duae istae Constellationes implicitae sint, declarari meliùs quàm Ciceronianis versibus non potest Hic pressu duplici palmarum continet Anguem, Gassendi Physica. Eius & ipse manet religatus corpore toto Namque virum medium Serpens sub pector. De Varietate cingit Errantium,","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 540.9-10","label":"540.9 to 540.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/540.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/540.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 541-2","label":"Sectio II. Liber II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/541-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/541-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}