{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 543","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 543","ref":"543","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/543","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/543","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/543.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Hydrae quoque vltra Crarerem, seu ad Orientem in sidet, & quasi in vindictam facti obstaculi, Extremum nitens plumato corpore Coruus Rostro tundit. Est autem Coruus praesertim conspicuus propter trapezium ex quatuor Stellis, quarum tres sunt tertiae magnitudinis, vna quartae. Centaurus, seu Chiron, ille est Saturni, & Phillyrae filius, Mortalium iustissimus, Aesculapij doctor, Achillis educator, qui diuer sante apud se Hercule, cùm eius sagittas ex penderet, vna in pedem prolapsa est, à qua inflictum vulnus insanabile fuit. Pro qua re inquit Hyginus, Iupiter eius misertus inter Si dera eum constituit, cum Hostia, quam supr. Aram tenens immolare videtur. Eius proinde situs est sub cauda Hydrae, ac ante se seu ad Ortum habet tum Lupum, seu Feram quas hostiam, tum vlteriùs Aram. Quod Ouidius autem de illius exortu ait, Nona dies aderat, cùm tu, iustissime Chiron Bis septem Stellis corpora cinctus eras Plures in eo sanè, quàm quatuordecim Stellae sunt; vtcumque nobis pauculae solùm partis superioris, humanaeque appareant, maximéque duae ad Humeros magnitudinis tertiae. Ex iis, quae nobis sunt inconspicuae, vna esse prima magnitudinis dicitur ad pedem equinum anteriorem dextrum, Sunt & sub eius Iliis quatuor Pedes etiam Centauri Ptolemaeo dictae; ex quibus qui ad Austrum nuper nauigârunt Crucem effecere insignem, quòd summa, ac ima magnitudinis secundae sint dextra, ac lae ua tertiae Lupus, seu Fera; nonnullis est Lupus, qui parturienti Latonae adstitit, sed pluribus tamen est Fera apud Graecos nomine carens, quam immolandam confoderit Centaurus Ciceroniani certè versus sunt Heic dextram porgens Quadrupes, quà va sta tenetur, Quam nemo certo donauit nomine Graium Tendit, & illustrem truculentus cedit ad Aram Capite medium Scorpionem attingit, Stel","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 542.2-4","label":"542.2 to 542.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/542.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/542.2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 543.1-4","label":"543.1 to 543.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/543.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/543.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}