{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 549.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 549.1-5","ref":"549.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Intellectum quin etiam fuit, quia Sole procedente per Zodiacum, Venus semper ipsum aut antecedendo, aut subsequendo circumstaret ideò ipsam quoque Zodiacum peruadere, & nunc in his Signis, nunc in illis esse. Potes verò quoque appositè heic referri, quod de ea habet Plinius, Infra Solem, inquit, ambit in lib. 2. capi rens Sidus appellatum Veneris, alterno meati vagum, ipsisque cognominibus amulum Solis, ac Lunae. Praeueniens quippe, & ante matutinun exoriens Luciferi nomen accipit, vt Sol alter, diem maturans: contrà ab occasu refulgens nun cupatur Vesper, & prorogans lucem, vicemqu Lunae reddens. Quam naturam eius Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter quadragesima secunda, qui fuit vrbis RomAnnus centesimus quadragesimus secundus. Iam magnitudine extra cuncta alia Sidera est; claritatis quidem tantae, vt vnius huius Stella radijs vmbrae reddantur; itaque & in magno nominum ambitu est; alij enim Iunonis, alij Isidis, alij Matris Deùm appellauere. Vbi qua Latinè Lucifer dicitur Graecè ob eandem cau sam φωσρόρος vocatur, ac ἐωσρόρος etiam quasi Aurorifer, quòd non modò Solis exortu praeueniat, sed plerumque etiam natam auroram antegrediatur; & quae Latinè Vesper, aut etiam Vesperugo etiam dicitur, imitatio est Graeci nominis quo Baτερος vocatur. Quod lubiicitur de Pythagora, potest ex Apollodo ro, apud Stobaeum confirmari; tamersi Suidas, post Laërtium id ad Parmenidem referat & Achilles Tatius scribat Ihycum contra xisse primum huius Sideris appellationes in vnam: fortè, quòd hanc Stellam primus dixerit Ἀρριδιτὴν Venerem, seu Veneris Stellam, ob ipsius speciem, pulcritudinemve exi miam. Ad id, quod dicitur Venerem vmbras reddere, addi posset ipsam interdum, sic splendescere, vt & scintillare appareat (quod quas proprium Fixarum habetur) & interdiu quoque saepe conspiciatur, sicque ex hoc etiam capite eodem priuilegio cum Sole, & Luna fruatur. Quod ille autem pergit his verbis Huius naturâ cuncta generantur in Terris.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 548-2","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/548-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/548-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 549.6-9","label":"549.6 to 549.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}