{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 549.6-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 549.6-9","ref":"549.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Namque in alterutro exortu genitali rore con spergens non Terrae modò conceptus implet, verùm Animantium quoque omnium stimulat: id merae videtur amplificationis; ex eo deductae, quòd Veneris nomine huic Stella attributo, illi attribui quoque coepit quic quid Poëtae de Venere amorum Dea sunt fabulati Videtur fuisse post Venerem animaduersus Iupiter; non quòd Mercurius non velociùs moueatur, & pro corporis magnitudine ma gis splendeat; non item quòd Mars non & motu velocior sit, & interdum ipsius Iouis magnitudinem aemuletur; sed quod Mercu rius ferè semper sub radiis Solis delitescat, parumque à radiis eius excurrat & Mars ma iore temporis parte mediocribus Stellis nor maior appareat: Iupiter autem, & maxima anni parte extra Solis splendorem sit, & sic semper magnus, clarusque visatur, vt nulla to to Caelo Stella maior simul, & clarior se cundum Venerem appareat. Quamobrem & post deprehensas euagationes Veneris vi detur Iouis species in suspicionem deduxisse, an-non tale aliquid ipsi, quale Veneri acci deret, & cùm ad ipsum attenderent prope ali quam Fixam constitutum deprehendisse eum lentè quidem, sed sensim nihiloninùs locun cum ipsa aut accedendo, aut recedendo commutare. Ac obseruatum quidem discrimer inter ipsum, ac Venerem fuit, quòd & mani solùm è radiis Solis exiret, & non post factun aliquo vsque excursum eos repeteret, sed lent versus Stellas Orientaliores procedendo exspectaret, quovsque Sol velociùs incedens ipsum post annum assequeretur, ac intereà tempor medio illi fieret oppositus, seu è regione con stitueretur; obseruatum quoque est illum sub ipsum tempus oppositionis, aliquantisper re gredi; at generatim tamen deprehensum es ipsum quotannis versus Stellas Orientaliores sipromoueri, vt denique intra duodecennium Zodiacum totum percurreret. De eo id solùm Plinius habet, quòd cùm Saturnus supra ipsum esse gelidae, rigentisque, & Mars infrà igneae, ardentisque naturae putetur, censuit huius ardore nimio, & rigore Saturni, interiectum amhobus ex vtroque temperari Touem, salutaremque fieri. Ad nomina quod attinet, Aegyptij, vt Ve nerem Isidis Stellam nominârunt; ita Iouem Stellam Osiridis dixerunt: apud Graecos autem, cùm haec Stella fuerit posteriùs dicta Iupiter, siue τυ Διὸς ἀσηρ Iouis Stella, nomen ips proprium, antiquiusque φαέθων fuit ob eximiam lucem, ac speciem qua inter Stellas per totam noctem, maximeque dum Soli opponitur, refulget; cùm alioquin Venus nunquam, nisi manè, vesperéve Stellas inter relplendeat Certè & cùm ipsum fuerit Solis Epitheton, vt dum apud Hesiodum dicitur Hλιος φαίθωι ἐπιδέρκεται, Sol luce insignis prospectat, videtur haec Stella quadantenus idem habita per noctem, quod per diem Sol; & cùm dicta Io uis, aut Iupiter fuit, factum id videtur, quia visa fuerit idem esse inter igneis illlos minores, quod inter minores Deos Iupiter.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 549.1-5","label":"549.1 to 549.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 549.10-12","label":"549.10 to 549.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/549.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}