{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 555.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 555.5-7","ref":"555.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/555.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/555.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/555.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"netam sit, linea à centro ad vsque eundem, in De Ordins ferior, situs deinceps, seu vltra Planetam com Siderum, &c mutetur, & ea, quae superior, inferior, ea, qu inferior, superior euadat. Quia nullus itaque est Planeta, in quo non creari aliqua Parallaxis deprehendatur, exinde arguitur, Regionen Fixarum esse vlteriorem, remotioremve à Terra, quàm quemvis Planetam; neque enim vlla commutatio fieret, si Planeta tantum, quantum vel ipsa regio distaret Cùm sit porrò constans Regionem Fixa rum esse Planetaria tota superiorem; quaeritur subinde, an quòd collucentium in ea Stellarum aliae maiores, aliae minores manifestò apparent, eae-ne reipsa huiusmodi sint, an, cùm esse aequales magnitudine omnes possint, hae quidem maiores ob propinquitatem, illae minores ob distantiam appareant. Aliqui nimirùm, ex quibus Xenocrates, Plutarcho refe rente, fuit, cùm Stellas haberent magnitudine inter se inaequaleis, censuerunt ipsas secundum vnam moueri superficiem, ac esse adeò omneis in eadem à Terris distantia. Alij, ex quibus idem ait Stoicos fuisse, Stellarum alias in altum remotiores, alias versum nos depressiores habuerunt; ex quo sequitur & sphaeram Fixarum magnae cuiusdam profunditatis esse, & posse Stellas minores visas, propter immersio nem in profundissimum Aethera esse aut aequaleis, aut maiores iis, quae apparere solùm maiores ob admotionem versus nos possint, Quanquam videri mirum potest, cur huius sententiae Stoici habeantur, cùm Chrysippus quidem apud Stobaeum docuerit Stellas In- Ecl. phys. 25. erranteis ordinatas esse, vti & apparent 63 εῖος ἐπιρανεὶας, in vna, eademque superficie, aidem etiam censuerit Author ille libri de Mundo, qui seu Posidonius, seu alius, dubio cap. 2. procul Stoicus fuit. Sed vtcumque illi sense rint, tanta est profectò à nobis distantia Stellarum Inerrantium, vt non sensu, aut demonstratione, sed verisimilitudine solùm quadan determinare hac de re liceat. Quamobrem coniicere solùm probabiliter fas est, non esse omneis Stellas in eadem superficie, neque ab ipsa Terra ex aequo distare.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 555.1-4","label":"555.1 to 555.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/555.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/555.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 555.8-9","label":"555.8 to 555.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/555.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/555.8"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}