{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 557.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 557.5-8","ref":"557.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/557.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/557.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/557.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Stoici quin-etiam eandem arripuerunt; speciatimque ex Stobaeo Chrysippus; itemque Author libri de Mundo quem mox dicebamus fuisse Stoicum, quemque hac in parte imitatus est Apuleius: & Balbus, qui fuit ipse quoque Stoicus apud Ciceronem. Vno verbo scribit Achilles placuisse peritis, grauibusque Viris hanc sententiam; & Plutarchus memorat, cùm nescio quis, occasione τῦ E apud Delphos, vbi Apollinis, set Solis celebre fuit Oraculum, edissereret numerum Vocalium pro numero Planetarum edixisse vocalem E, qua repraesentaretur Sol secundum tenere inter vocaleis locum, vt So secundum inter Planetas, proximúmve à Luna sortitur. Vnde & subit admirari ad quos Pto lemaeus respicere potuerit, cùm dixit Anti quiores fuisse, qui Solem supra Venerem, Mer curiumque statuerint, Iuniores, qui infrà. Sec Gassendi Physica vtcumque sit; ad Stellas quinque quod attiner De Ordine non magna quidem est de tribus superioribu Siderum, &c. controuersia; omnes enim ferè in eo conspi rant, vt Saturnus sit omnium summus, Iupiter proximè succedat, proximè subsequatur Mars; verùm de duobus reliquis, siue inter se, siucum Sole compararis, est satis insignis. Quip pe ex iis etiam, qui Solem proximè supra Lunam posuerunt, non pauci proximè supra Sotem constituerunt Venerem, ac supra Venerem, proximeque Martem Mercurium, vt prae caeteris Stoici citati, itemque Platonici ex Por-2. in somn. 3. phyrio apud Macrobium; reliqui autem supra Solem constituere statim Mercurium, ac supra Mercurium Venerem; vt prae aliis Plato (tamin Tim. etsi interdum Venerem nominet primo loco itemque Theon, qui alioquin Ptolemaeum ex lib. 9. cap. 1. posuit, ac praetereà Geber sua in Astronomia. cap. 1. Ex iis autem, qui non habuere Solem immediatè supra ipsam Lunam, Alpetragius ex Re9.Almag. 1. giomontano, Mercurium statim supra Lunam posuit, Solem supra Mercurium; ac Veneren inter Solem, & Martem. Caeteri in eam abie re, quae & adhuc viget sententiam, vt statim supra Lunam collocetur Mercurius, sequatu Venus, ac inter Venerem & Martem Sol, qui proinde medium inter Planetas locum obtineat. Hanc dispositionem Chaldaeis, & Archimedi placuisse ex Macrobio addiscimus; cúm1. in somnque amplexi eam quoque fuerint Geminus, cap. 8. Cleomedes, Cicero, Hyginus Manilius, Plilib. I. cap. 3. nius, alij, tum potissimum Ptolemaeus, à quo in somn. frequens est, vt Ptolemaica nominetur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 557.1-4","label":"557.1 to 557.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/557.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/557.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 557.9-11","label":"557.9 to 557.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/557.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/557.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}