{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 563.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 563.1-5","ref":"563.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/563.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/563.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/563.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"31 apud Macrobium quantum est à Terra ad Lunam, duplum esse à Terra ad Solem dixe runt: ac rursus tum Empedoclem apud Plutarchum, tum Pythagoram apud Plinium, 2. plac. 3 qui quantum est à Terra ad Lunam, tantum-lib. 2. c.21 dem duplum à Luna ad Solem posuerunt. Vbi notandum, cùm Pythagoras Lunam à Terra abduxerit Semidiametris non omninò quatuor, illum, ac item Sulpitium Gallum vix abduxisse Solem à Terra Semidiametris plusquàm vndecim. De Posidonio etiam nihil dico, nisi quòd, si verum sit, voluisse illum, ex Plinio non abesse Solem à Terra vltra Stadia quinquies mille centena, sequatur Solem illi non fuisse Semidiametris septemdecim, ac semisse altiorem, habita ratione Stadio rum, quae ille in Semidiametrum computauit Nihil quoque de Eratosthene, nisi quòd, si ve- loc. cit rùm sit, censuisse illum, ex Plutarcho, non attolli à Terra Solem, nisi myriadibus Stadiorum septuaginta octo, sequatur, Solem attolli ips nouemdecim solùm Semidiametris; quo casu Solem Lunâ inferiorem, iuxta recitata ex Cleomede statueret, quae tamen cum iis, quae posteà de hisce Authoribus circa magnitudinem Solis referenda sunt, non cohaerent. Ad haec non immoror circa illos, qui ad verum licèt propiùs collineantes, expressere tamer distantiam generaliùs, vt apud Plutarchum loc. cit. Mathematici, cùm distantiam Solis à Terra fecere illius octodecuplam, quae à Terra ad lib. 3. cap. 21. Lunam est; multique item apud Plinium qui fecere vigecuplam; prodentes nempe So lem abesse à Luna vndeviginti parteis, quan tum Lunam ipsam à Terra: ac denique Aristarchus Samius, qui media quasi via incedens, Distantia, inquit, qua Sol abest à Torra, sib. de mat tius qua Luna abest à Terra maior quidem, nit. & ditoctodecupla, minor verò, quàm vigecupla est. prop Hoc est, vt vndevigecupla proximè sit habenda. De Artificibus memoratis vt dicam, cùm illi distantiam Solis Apogei maiorem eâ statuant, quae est Perigei, Ptolemaeus quidem Semidiametris Terrae centum, Copernicus verò nonaginta sex, & Tycho octoginta dua bus; tum abesse Solem à Terra in distantia mediocri volunt, Ptolemaeus Semidiametris mille centrum septuaginta; Copernicus mil. le centum quadraginta duabus, vel ex supputatis iuxta ipsius positiones Tabulis Prutenicis, mille centum sexaginta; Tycho mille centum quinquaginta.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 562","label":"562","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/562","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/562"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 563.6-10","label":"563.6 to 563.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/563.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/563.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}