{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 569.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 569.5-8","ref":"569.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/569.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/569.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/569.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Possunt-ne verò interualla inuariata ma nentia tantam inter se proportionum varie tatem, commutationemque subire? Quod in nui autem, ne iam quidem post Copernicum, & Tychonem artifices adeò sagaceis, inde fessos, industrios, tale nihil esse obtentum, vi deri quidem res mira potest; sed nihilominùs sic se habet. Et de Tychonis quidem Syste mate, vides quàm operosum sit in eo quaerere, reperireque Symmetriam, Harmonicamve vllam proportionem. De Copernicano multa quidem sunt, quae molitus Keplerus est, vt esse in eo aliquam monstraret; sed re tamen seriè spectata, sagacitatem ingenij potiùs in sui illis conatibus, quàm veritatem rei in ipsa natura monstrauit Vt enim, quia ille istud argumentum prae omnibus excoluit, celebreque effecit, aliquid de ipso attingamus: verum quidem imprimis est interualla Planetarum à Saturno vsque ac Solem ordine quodam decrescere; nempe vt ille partim ex Copernico, partim ex Moestli Gassendi Physica no deduxit, & ex iis consequitur, quae nos antè deduximus, Interualsum à Saturno ac Solem, paullò minus est, quàm decuplum illius, quod Terram inter, Solemque est; à loue paullò majus, quàm quintuplum; a Marte propè sesquialterum: à Venere penè subsesquitertium; à Mercurio circiter subtrilum: at quodnam proptereà Harmonicum Systema vnius duplicisve Diapason poterat ex his confici? Verùm quoque ordine certo ea decrescere tempora, quibus Planetae singuli (& primarij maximè) suas absoluunt periodos; neque hoc modò, sed etiam ipsas magnitudines molium; siquidem vt Saturnus segniùs suam absoluit periodum, ita & maior est, quàm Iupiter; Iupiter, quàm Mars; Mars, quàm Tellus, haec quàm Venus Venus, quàm Mercurius; at non successit illi pro votis harmonici vllius Systematis confectio. Mitto deinde quos alios praetereà mouit lapides, quovsque eò tandem peruenit vt imaginaretur proportiones inter Munda na haec corpora esse ex quinque corporibus Geometricis Regularibus esse repetenda. Ic autem quid sit, intelligi vt possit; cùm ab vsque Pythagora deprehensum foret quinque & esse, & dari sola posse Regularia corpora, hoc est angulorum, laterumque aequalium, vt putà Tetrahedron, seu Pyramidem Hexahedron, seu Cubum, Octahedron, Dodecahedron, Icosahedron: ea idcircò fue rant corpora Mundana vocata, quod attribuerentur praecipuis quinque Mundi corpo ribus, Hexahedron Terrae, Icosahedron Aquae, Octahedron Aëri, Tetrahedron Igni, Dodecahedron Caelo.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 569.1-4","label":"569.1 to 569.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/569.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/569.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 569.9-11","label":"569.9 to 569.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/569.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/569.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}