{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 571.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 571.1-5","ref":"571.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Dicere porrò etiam poterat, arbitraria magis, quàm vera quippe qui his rebus pascuntur, quasi aman tes sunt, qui ipsi sibi somnia fingunt. Quas verò, quia aures nostrae quibusdam sonorum proportionibus, ac proprietatibus demul centur, debeat quoque parens Natura iis si demulceri, vt in conformatione praecipuorum operum illas proptereà inter confor mandum, disponendumque praecipua oper vsurparit? Eae nostras aureis delectant, forte & quorumdam aliorum Animalium: at nor profectò omnium; neque enim quibus sun organa diuersae texturae, par est easdem proportiones, contemperationesve accommoda tas esse, & gratas; adeò proinde, vt cùm probabilissimum sit nulli Animali esse voces, vocúmque varietates, quàm sui generis gratiores; par sit credere alias aliis proportione congruere, sicque fieri posse vt nonnullis non dupla, aut sesquialtera, verùm sesquisexta, sesquiseptimaque congruant, & arrideant. Nonostrae, seu humanae iuuant, caetera quaeque Animalia suae; cur has Natura, potiusquàm illas in suis praecipuis operibus sectetur. Quic quòd, cùm sint etiam proportiones aliae, quibus colores, odores, sapores, qualitatesque caeterae, vt Visui, Olfactui, Sensibusque aliis grati sint, temperantur; neque enim omneis iisdem limitabis, continebisque angustiis, quibus limitantur continenturque Consonantiae: nulla est ratio cur Natura in Sideribus disponendis istas potiùs fuerit sectata, quàm illas. At illas ad alios sensus attinenteis non perinde cognoscimus? Cur non ergo potiùs ad illas attineant, quae ipsa inter Sidera sunt quando pariter ipsas ignoramus? An quia habituri eramus circinum, regulam, trutinam aliâque id genus Organa’, quibus fidium lon gitudines, crassitudines, tensionesque mensuraremus, mensurasque easdem in caeteris re bus sonoris intelligeremus: habituri autem non eramus organa similia, quibus metire mur, quae analoga forent in obiectis aliorum Sensuum, vt suauitas rosae, v. c. declararetur per proportionem respondentem illi, qua creat consonantiam; foetorem cadaueris res pondentem illi, quae parit dissonantiam; an inquam, ideò debuit Natura in digerendi Sideribus illis adstringi, potiùs quàm istis: Itaque fatendum est quidem, quod & ian antè fecimus parentem Naturam, sapientissinumve illius Authorem congruentissima quadam proportione Mundi interualla di stribuisse; at non sequi tamen, vt talis ea sit qualis inter fidium longitudines, quibus creantur soni aurem delinientes.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 570.9-10","label":"570.9 to 570.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/570.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/570.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 571.6-8","label":"571.6 to 571.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}