{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 571.6-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 571.6-8","ref":"571.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Nam pro portionem quidem esse, vel ex eo iam innuimus, quòd videre liceat vnumquemque Pla netam suam semper stationem tueri, solitumque stadium constanter decurrere, neque affectare, vt metas transiliat, inque alium locum abeat, quemadmodum facturus esset, nisi sedem congruam, naturalemque obtineret, ac foret quaedam alia ad quam propen sionem haberet, vt in qua futurum ipsi esset meliùs: At proptereà inter Planetas taleis proportiones requirere, quales sunt dupla tripla, sesquialtera, sesquitertia, & consonanDe Siderum ces caeterae, tam, si faciamus inepti simus distantia quàm si, quia perfecta quaedam Symmetria inter cor, hepar, renes, pulmones, cerebrum, & parteis alias corporis, proportiones in iis quaeramus, aut taleis solùm admitramus, quales eaedem dupla, tripla, aliaeque conionantes sunt. Heinc non dico quidem quod Plinium causantem iam audiuimus de lib. I. cap. 23. improbitate cordis humani, cui mensura Mundi ad digitos veniat, quasi quae est Caeli constet à perpendiculo: Non item, quod Lucianicus Icaromenippus, dum suam iocando in Icarom. interponit sententiam, referens à Terra ad Lunam esse mille stadia; heinc sursum ad Solem quingentas ferè Parasangas; à Sole verò ad ipsum Caelum, quae louis est acropolis, quantum spatij Aquila expeditè volans con ficere vno die possit; ac tum illos seriò reprehendit, qui, cùm certò nesciant quot stadiis Athenae, & Megara distent, pronunciare tamen audent quot cubitorum sit spatium, quod est inter Lunam, & Solem: cui simili est, quod ex Socrate refert Cicero, cùm neque 1. Acad. aliàs illud omitrat Quod est ante pedes nemo videt; Cali scru- 2.de dinin. tantur plagas Non, inquam, haec dico, aliâque id genus quando huiusmodi rerum disquisitio per se iucundissima est; & nisi exactè penitus, at nor procul tamen à vero Caeli mensuram assequi mur, & Solis, ac Lunae distantiam tenemus; aureaque omninò Aristotelis verba sunt, cùm de huiusmodi Caeli rebus loquens, πειρατόον, inquit, λέγειν τὸ φαινόμενον, αἰδοῦς ἀξίαν ἐταὰ νομίζοντας τὴν προθυμίαν μᾶλλον, ἢ θράσυς, εἴ τις διὰ τὸ φιλοσοφίας διψῆν, καὶ μικρᾶς ἀπορίας ἀγαπῷ, περ ῶν μεγίστας ἔχο ἀπορίας, Enitendum est dicere, quod nobis videtur, reputantibus singulare studium veneratione potiùs dignum, quàm temeritati vertendum, si quis ob Philosophiae sitim, succes sus etiam exiguos speculationis depereat in hisce rebus, de quibus nobis maximae sunt dubitationes.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 571.1-5","label":"571.1 to 571.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 571.9","label":"571.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}