{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 572","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 572","ref":"572","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/572","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/572.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"10 & reliquorum Siderum, κατὰ μὲν τὸ πρὸς ἥμας, quod ad nos quidem attinet, tanta est, quanta & apparet; καὶ δὲ τὸ καθʼ οὐτὸ, quod ad ipsam verò rem spectat, aut paullò maior, aut paull. minor, aut praecisè tanta, quanta videtur est ista nimirùm varietate exhibentur & ignes, qui apud nos ex interuallo interdiu, noctuque spectantur. Interiicitur etiam à Laërtio ex libro Epicuri vndecimo de Natura, locus, in que Si, inquit, Sidera magnitudinem suam iustam ob interuallum amitterent, multò magis ipsun colorem: neque enim est vllum interuallum ahoc praestandum accommodatiùs, quòd nullun aliud prolixius sit; & colorem tamen, supple non amittunt. Ecce cohaerenter quid illi obii ciatur. Cicero imprimis, Quid potest, inquit, 4 Acad. esse Sole maius, quem Mathematici amplius duodeuiginti partibus confirmant maiorem esse, quàm Terram, quantulus nobis videtur? Mih quidem, quasi pedalis: Epicurus autem possi putat etiam minorem esse eum, quàm videatur, sed non multò; ne maiorem quidem multò putat esse, vel tantum esse, quantus videatur, vt oculi aut nihil, aut non multum mentiantur. Subiicit sta tim; Sed ab hoc credulo, qui nunquam sensus mentiri putat, discedamus. Et rursùs, Sol Democrito I. de β magnus videtur; quippe homini erudito, in Geometriaque perfecto. Huic bipedalis fortasse: tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paullò aut maiorem, aut minorem. Et iterùm, Quid tu, Epicure? loquere: Putas Solem esse tantu lum? Deinde Pachymerius, Epicurus, inquit, lib. 2. Plil. sensum sequutus, Solem pedis magnitudinem ha8. bere censuit; longum vale dicens rationi, & addictus sensui. Nempe ex hoc arguitur, quod alicubi Aristoteles docet, Animi esse perquàm 1. Met; simplicis, existimare ea, quae mouentur, idcirc. pusilla esse magnitudine, quod nobis inde aspicientibus eiusmodi esse appareant. Verùm ne plureis consectemur vnus nobis Cleomede sufficiat, qui primùm rem ita proponit: Epi lib. a. cap.I. curus, & qui fuerunt illius Sectae reliqui, tantum esse Solem, quantus apparet, pronunciarunt, sequuti nempe ipsam, quae fit secundum visum imaginationem, & huic deferentes magnitudinis ipsius iudicium. Exinde verò vt conuitia, quibus Epicurum passim insectatur, & de quibus aliàs est dictum, praeteream; en quas fus habet obiectiones in capita pauca contractas Primò enim arguit; Si Sol est tantus quantus apparet; necesse est multiplici esse magnitudine asseratur, cùm multiplicis esse quantitatis appareat. Siquidem oriens, aut occidens, itemque è profundo puteo videtur esse longè maior, quàm dum est in medio, aut libere De Varietate, Positu, & Magnitudine Siderum. 573 libero Caelo. Absurdum porrò tribuere Soli fit manifestum. Cùmque perspicuum sit SoDe magnitu magnitudinem non vnam, sed variam. Confirlem distare vltra Insulam immensis propè in dine Sidematur, quia si est tantus, quantus apparet, ergo teruallis; cogita quantum oporteat eius diarum. & talis, qualis videtur; atqui videtur cauus metrum ampliorem censere?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 571.4-5","label":"571.4 to 571.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.4"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 573.1-4","label":"573.1 to 573.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/573.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/573.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}