{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 581.8-12","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 581.8-12","ref":"581.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/581.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/581.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/581.8.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Cùm ergo nullum Siderum sit, cuiu apparens magnitudo non increscat, atque decrescat; Epicuri sensus dici potest fuisse quamcumque supposueris magnitudinem siue Solis, siue alterius Sideris secundum se posse ipsam nobis aut tantam, aut paullò ma iorem, minoremve videri. Instabis; at, cùm Sol v. g. in tota, quâ apparet varietate, non appareat pedali maior; non-ne maxima hebetudo est, censere Solem secundum se non esse pedali maiorem? At quaeso te, putas-ne Epicurum fuisse hebetiorem quovis rustico, qui vel semel vnam, eandemque rem propè, & procul spectauerit? Esto, non magnus Geometra fuerit; at sensu solùm communi opus, quo si destitutus fuit, quî po tuit vel solum eius contubernium magnos Vi ros facere, vt ex aliàs dictis, Seneca testatur? Gassendi Physica. Nisi igitur rustico rusticissimo fuit hebetior: potuit-ne existimare non esse Solis diametrum humano vestigio ampliorem? An con sequenter ambitum caeli non esse maioren circulo septingentorum, aut octingentorum pedum? Sanè loco antè citato, quo verba eius expressa sunt, dixit quidem Solem tantum esse ecundum se, quantus apparet; at non proptereà dixit pedalem, seu pedis magnitudine Hoc inuidiosa consequutione deductum à nonnullis est; ille verò quò respiceret, habuit. Nempe velle potuit solùm dicere, tantum esse Solem in sua Sphaera, eove Caeli ambitu in quo est, quantus est angulus, qui ex oculo ducitur in eius extrema. Quippe quantumcum. que ea Sphaera sit vasta; non est tamen maior Solis diameter, quàm septingentesima vigesima illius pars, seu dimidius gradus, ad cuius extrema terminantur radij ex oculo ducti. At, inquies, nonne dimidius gradus apparet pedalis, qui est tamen secundum se milliarium propè innumerorum? Respondeo, si at enderis, non pedalem potiùs, quam digitalem, quàm orgyialem, quàm milliarem, quàm alterius cuiuslibet magnitudinis, apparere: Nam contingit quidem, si pedem spectâris ex distantia pedum centum quindecim, vt illum obserues occupantem dimidium gradus; & si in ea distantia Soli oculoque fuerit interpositus, diametro Solis coaequetur, coaequatusve appareat, quòd angulum compleat, attingatve radios vtrimque ex oculo in Solis vsque extrema ductos; at si illum in dimidio distantiae huius habueris; angulum excedet toto dimidio, apparebitque vnius gradus: Si in duplo, occupabit solum anguli dimidium, apparebitque quadrantis gradus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 581.4-7","label":"581.4 to 581.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/581.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/581.4"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 581.13-15","label":"581.13 to 581.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/581.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/581.13"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}