{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 587.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 587.1-3","ref":"587.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Vbi, quae lem mietiuntur; & ad ea, quae supra Lunam gradum faciunt, & tanquam è Stellis delapsi edisserunt nobis illarum magnitudinem, & figuram. Admonendum heic superest; cùm Sidera esse sphaerica siue globosa dicimus, allatanm Globi definitionem non esse exactè adeò ac cipiendam, vt lineae omnes à centro in superficiem ductae sint prorsus ad vnguem aequa les, vnáque ad aliam comparata ne sit pilo quidem aut longior aut breuior, sicque superficies Mathematicè, exquisitéve rotunda, & polita omninò aequabilisque sit; verum sic esse accipiendam, vt spectata, quando occurrit, magna linearum prolixitate, intercede re aliquod longitudinis, breuitatisque discrimen possit, quod quia spectanti eminùs non appareat, pro nihilo ad sensum habeatur, sic que & lineae dici aequales non desinant, & superficies rotunda, aequabilisque reputari Sic videlicet vsurpari respectu ipsius Terrae quae enim lineae à centro ipsius in superfi ciem ductae concipiuntur, non sunt quidem Mathematicè, seu Geometricè, exactéve aequales, cùm quae ad vsque montium vertices protenduntur, sint longiores iis, quae in conual leis desinunt; at quia tamen quicquid inter illas discriminis est, adeò est exiguum insen sibileque prolixitalis tantae respectu, vt quasi pro nihilo sit, ac ipsa Terrae superficies nihilo sit minùs apparitura aequabilis, si vel ex Lu na, v. c. spectetur; vnde & proptereà haberi dicique non definit globus. Esse porrò Sider: eiusmodi globos, cuiusmodi est Terra, probatur primùm de ipsa Luna, ex ea inaequa bilitate montium, conuallium, planitierum quam Telescopium in ea commonstrat, & de qua tum iam dictum quidpiam superiùs est, tum sunt plura quoque inferiùs dicenda. De quinque Stellis Errantibus, probatur tum ex analogia, qua se ad Lunam habent, tum speciatim ex eo, quòd, si penitùs aequabili, perpolitaque superficie forent, incidens in eam Solis lux sic quoquoversum reflecteretur, vt radij in oculos nostros, nisi ex certo puncto, perexiguove spatiolo non resultarent; eo nimirùm solo, in quo anguli incidentiae, reflexionisque nostri respectu exaequarentur; síc que aut solum punctum, exiguúmve spatiolum, non tota obuersa nobis superficies posset conspici; aut poriùs quoque, ob exilitatem eiusce spatioli, Planeta nullus, ac ne ipsa quidem Luna conspiceretur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 586.14-18","label":"586.14 to 586.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/586.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/586.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 587.4-6","label":"587.4 to 587.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}