{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 587.4-6","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 587.4-6","ref":"587.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.4.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Quod si iam & Lunam, & Stellas Erranteis videmus, non aliunde est, quàm quia non ex vno dumtaxat obuersae nobis superficiei puncto, aut spatiolo Solaris radij versus nos reflectuntur, sed ex singulis eius partibus etiam ad extremas oras aliqui; quoniam propter partium superficiei inaequabilitatem, quaedam sunt vbivis facieculae partium, particularumque, quae incidenteis radios ad angulos pareis reflectere versus nos valeant, diuaricatis aliò aliis; vt infrà quoque dicendum erit, cùm declarabimus Planetarum lucem idcircò esse hebetem, & Planetas non scintillare, quòd propter multiplicitatem huiusmodi faciecularum radios aliorsum diuertentium, pauci ex allapsis ad nos remittantur. Probatur de Sole, ex continua illa quasi ebullitione, eructationeque, qua erumpit internè ac in superficiem illa Macularum, Facularúmque materies, ex qua ipsa Solis superficies non potest non inaequabilis haberi. Probatur demum de ipsis Fixis ex ipsa illarum analogia cum Sole Atque haec quidem visum est de Siderum figura potiùs, quàm de Caelorum figura, vt fieri solet attingere; quando Sidera sunt corpora vera, inque sensum cadentia; solidi autem, figuratique Caeli, quales vulgò habentur, sunt, vt etiam antè iam dictum est, nulli, Quanquam & non multis, sed vno penè verpo concludunt esse ita tornatos, atque expolitos secundum vtramque superficiem, hoc est tam concauam, quàm conuexam, vt sphaerici exquisitè sint, & sese inferiores cum superioribus toto ambitu exquisitè contingant, nihilque omninò spatij neque pleni; neque inanis intercipiant, idque vt circumuolui, ac reuolui placidè, & absque vlla remora valeant; quod tamen quàm verum, aut accommodatum ad propositum finem sit, ex dicendis non multò pòst circa motum intelligetur. Quod dici autem specialiùs posset de figura supremi Caeli, quandoquidem illud habetur idem cum extremo Mundi corpore; id repetendum est ex dictis circa magnitudinem, & figuram Mundi. Quamobrem de his quidem hactenus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 587.1-3","label":"587.1 to 587.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 587","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/587"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}