{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 591.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 591.1-4","ref":"591.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/591.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/591.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/591.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"tuor sexagenas parteis, atque adeò ex diuisio ne altera parteis seu gradus viginti quatuor, significans nempe distantiam, quae tum proximè habebatur inter Aequatorem, Tropicúmque aestiuum, cùm habeatur iam dimidio gradus minor. Denique & de Antarctico, vbi est de Brumali, hybernove Tropico loquutus; Vnus ab his superest extremo proximus axCirculus, Austrinas qui stringit, & obsidei Arctos nimirum fingit Vrsas quoque haberi circa Austrinum Polum Hic quoque Brumalem per parteis quinque relinquit (seu mauis per gradus triginta) Et quantum à nostro sublimis Cardine gyru Distat, ab aduerso tantumdem proximus illi: hoc est, sex etiam parteis, siue gradus triginta sex, Verùm ista quidem circa Motum Primum, Sideribusve omnibus communem. Cùm caeteri illius respectu dicantur Secundi, iique sint, qui ab Occasu versus Ortum peraguntur, obseruati ij quidem fuere primò, praecipuéque in Planetis, sed fuere etiam tamen deGassendi Physica. nique deprehensi competere Inerrantibus Quae PhaenoStellis. Vt priùs autem de Planetis dicamus mena, & qui coniecimus quidem superiùs, quo ordine illoin Calo cirrum Eudoxum primum, qui eiusmodi morus culi, &c. in Graeciam ex Aegypto transtulerit, id accipiendum esse videtur de generaliore quadam, exquisitioreque notitia; at non fortassis de omninò prima, quasi nullam Graeci ex se, ac ante id tempus habuissent. Dignum certè est consideratioue, quod scriptum apud Lucianum exstat, (si illius quidem est liber qui ipsi de Astrolonia adscribitur) palam nempe esse Atreo, & Thyeste de paterno regno decertantibus, exstitisse iam tum apud Graecos ma ximam Astrologiae, Caelestisque sapientiae curam. Publico nimirum consensu statuisse Argiuos, vt ille ex duobus regnaret, qui specimen daret sapientiae praeclarius. Tum Thyesten illis in Caelo demonstrasse Arietem, atque exinde fuisse traductum in fabulas, quòd aureus Thyeste Aries foret: at verò Atreum & de Sole, & de vario illius exortu orationem habuisse, declarando quemadmodum non eadem latione Sol, atque Mundus mouerentur, sed sibi in aduersum adinuicem irent; ac eum, qui nunc videretur occasus, cùm occasus esset Mundi, esse tamen exortum Solis. Haec eum eloquutum, fuisse ab Argiuis Re gem renunciatum, ac insignem laudem sa- in Phaenom. pientiae adeptum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 591-2","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/591-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/591-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 591.5-7","label":"591.5 to 591.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/591.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/591.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}