{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 600","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 600","ref":"600","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/600","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/600","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/600.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"ac paullè pòst, Quare autem euenit, quòd videtur cum Mundo Sol verti? Eius similis causa est, vts. quis in nauiculae rostro sedens inquirat in puppim transire, & nihilominus ipsa nauis iter suum con ficiat. Ille quidem videbitur contra nauiculae cursumire, sed tamen eodem perueniet, quò nauis. Vtitur etiam citatus Cleomedes similitudine vulgari rotae figuli, contra cuius motum for micae perrepant; Achilles autem Tatius id quasi excipiens, Quemadmodum, inquit, si formica in exteriore ambitu rotae, contrario atqu illa progressu ab Occasu in Ortum moueatur, eue niet quidem, vt abripiatur rotae circuitione in Occasum; sed proprio motu nihilominus ab Occasu in Ortum feretur, licet nos propriam eius motionem, quòd lenta sit, non discernamus. Idcirc. enim formicae itus oculos nostros praeterfugit. quòd sit ille rotae motus concitatior. Eodem vermodo de ipso Sole cogita, vt nimirum Caelum pr rota, & formica pro Sole sit. Sed ne plura id genus consecter, attendere illi praetereà, cum quisque Planeta feratur motu proprio in Ortum, & motus intereà, quo in Occasum tendit, imprimendus illi extrinsecus sit; non posse impressionem hanc fieri, nisi à corpore solido atque indistante, sine contingente. Heinfidem multam non inuenit, quòd opinati aliqui sunt solam Inerrantium sphaeram esse solidam, ac eius in Occasum motu abripi Pla netarum globos procedenteis interim Aether ibero versus Ortum. Videlicet capi non potest quomodo sphaera Inerrantium sua concauita te illos non attingens, imò distantissimè à se sitos habens, compellere in eandem secum viam possit. Neque est, quòd putes posse Aetherem à sphaera ambiente circumduci, ac posse Planetas simul abripi; quippe ne tum quidem, cùm situlam rapidè circumvertis eodem impetu contentam aquam circumduces aut ea, quae ipsi aquae innatabunt; tantum aberit, vt circumducas, si situlam detracto fun do intra aquam conuerteris. Opinati sunt alij, praestari id meliùs si Planetarum regio compacta, solidaque sit, & intra sui capacitatem canaleis, tubosve excauatos habeat, per quos Planetae se in Ortum reuoluant, dum vnà cum sphaera includente abripientur versus Occasum. At fidem hoc quoque non multam inuenit, cùm ob multa alia, tum quia Planetarum latitudines, & retrogressiones in aliis, aliisque locis varietate tanta deprehenduntur fieri, vt ista tuborum pro quoque Planeta diuaricatione, occursatione, implexioneque inenarrabili, nihil videatur posse magis incon gruum cogitari. Itaque visum commodiù fuit singulis Planetis ad sphaeras solidas illigatis, sphaeras alias contiguas ipsis superinducere (ceparum similitudine vti solent) quae soliditate sua eas abriperent, & versus Occasum circumducerent, dum se interim lentè veluti subducerent, & cum Planetis insitis versus Ortum conuerterentur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 599-2","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/599-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/599-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 601.1-4","label":"601.1 to 601.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/601.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/601.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}