{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 609.1-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 609.1-2","ref":"609.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/609.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/609.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/609.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"At verò, cùm deinde Albategnius de prehendisset motum Fixarum vnius esse gradus intra annos non centum, sed sexaginta sex, coepit Antiquotum obseruationes dubias habere, ac existimârunt tam ipse, quàm inse quuti eum aliqui esse potiùs motum constan tem gradus vnius integri per sexagenos seno annos; tametsi aliqui ante ipsum reputantes Stellas tam lentè progredi, quàm Hipparchus & Ptolemaeus posuerant, sensissent id contingere, quòd Stellae aliquo vsque progressae in Ortum, gradibus purà septem, aut octo, regrederentur deinceps per totidem versùs Occasum: post ipsum autem Albategnium aliqui tum paria cum ipso senserunt, tum aliis illis consenserunt: plurimi verò, cùm Stellas nondum esse regressas, sed semper progressas animaduerterent, mediam quandam vian elegerunt; putârunt videlicet Stellas versù Ortum quidem semper progredi, sed inaequapiliter tamen idque admiserunt non modè Alphonsini, sed ipse etiam Copernicus; ta met si hic Fixarum motu in Terram translato, censuit non tam Stellas ab Aequinoctialibus punctis in consequentia recedere, quàm puncta Aequinoctialia recedere ab ipsis Stellis in antecedentia, ac idcircò hunc motum Stel lis attributum appellauit motum Praecessionis Aequinoctiorum; quae & deinceps facta ess vulgaris, receptaque denominatio, vt insi nuatum iam antè est. Circa Eclipticae Obliquitatem, Albategnius quoque ipsam deprehendens graduum viginti trium, & minutorum non quinquaginta vnius, sed triginta quinque dumtaxat, haesit adhuc magis de obserua tionibus Antiquorum, & inuentam à se obli quitatem constantiorem habuit. Qui autem deinceps insequuti sunt, & minorem adhuc obliquitatem obseruârunt, vt Arzachel Hispanus ducentis pòst annis, supra viginti trei gradus minutorum triginta quatuor; vno, al terove saeculo pòst Almeon Arabs, itemque Thebitius minutorum triginta trium, ac se missis: vno adhuc pòst saeculo Prophatius Iudaeus minutorum, triginta duorum; ante annos ducentos Georgius Peurbachius minuto rum triginta; ante sesqui- saeculum Dominicus Maria minutorum viginti nouem: & subinde Copernicus minutorum viginti octo cum duabus quintis: vt praeteream Regiomontanum ante hos duos posteriores habuisse minutorum viginti octo.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 608","label":"608","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/608","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/608"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 609.3-5","label":"609.3 to 609.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/609.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/609.3"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}