{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 615","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 615","ref":"615","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"CAPVT V. De Hypothesi Siderum in Aethere fluido, ac motâ simul Terrâ incedentium. ICTI huc vsque sunt, qui in constituendis Hypothesibus Terram in centro Mundi quiescentem, Sidera seu vecta Sphaeris folidis, seu per se, ac liberis patiis mobilia circa ipsam fecerunt. Dicendi iam supersunt ij, qui spatia quoque Aetherea libera, fluidave habentes, ex admissa simul ipsius Terrae mobilitate, & Siderum vel omnium, vel aliquorum quiete, existimârunt ea omnia, quae apparent, posse saluari. Quippe, quantumvis haec opinio habeatur vulgò ridicula, audire tamen Senecam lu- 7. qu. nat. het, cuius verba sunt: Illò quoque pertinebit cap. 2. hoc excussisse, vt sciamus, vtrùm Mundus Terra stante circumeat; an Mundo stante, Terra vertatur. Fuerunt enim, qui dicerent nos esse, quos rerum natura nescienteis ferat, nec Caeli motu fieri ortus, & occasus; sed ipsos oriri, & occidere. Digna res est contemplatione, vt sciamus, in quo rerum statu simus; pigerrimam sortiti, an velocissimam sedem; circa nos Deus omnia, an nos agat. Et sic quidem ille. Inter assertores porrò huius opinionis, ij primùm occurrunt, qui Terram in medio Mundi diei, ac noctis vicissitudo inde explicetur; Mundi relinquentes, contorqueri ipsam in itemque motus, quem diurnum vocant; non Orrum voluerunt circa axem proprium, ax tamen inde causa reddetur varietatis dierum, Mundi coincidentem: & apparere Sidera es & noctium; non motus cuiusque Planetarum hac conuersione in Occasum ferri. Eiusmodi proprij; non diuersorum qui inter Planetas fuêre Heraclides Ponticus, & Ecphantus obseruatur aspectuum; non aliarum simiPythagoreus, Qui Terram mouent, inquit Plulium rerum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 615.5-8","label":"615.5 to 615.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 616.1-4","label":"616.1 to 616.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/616.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/616.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}