{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 615.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 615.5-8","ref":"615.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Ratiocinatus enim est Iouem, ac Saturnum esse Solis instar Planetas primarios, quòd vt Sol secundarios habet Mercurium, Venerem, & Martem, sic Iupiter habeat suos Satellites, & Saturnus suos Laterones; ac ideò illos pari iure pro centro suarum reuolutionum exigere centrum Mundi, quo Solem; imò & tantò magis, quantò accedunt magis ad Sphaeram Fixarum, cuius idemmet centrum est. Non competere idem Gassendi Physica. iuris Mercurio, Veneri, ac Marti, qui Plane tae solùm secundarij sint; tametsi id Marti peculiare detur, vt quia inter caeteros duos louem, Saturnúumque est situs, commune habeat, cum illis quidem, vt Solem, quasi cen trum respiciat; cum istis verò, vt suo ambitu, quo aliunde Solis circulum intersecet, ipsum Mundi centrum, Terramve, & Lunam complectatur. Cùm spem verò rei vberiùs disquirendae faciat; non pigebit interim verba illius heic exscribere, quibus praecipuorum Mundi corporum, & nouorum Siderum, Cometarumque Sedem describit, Septem, inquit, ingentia, & maiora Mundi corpora di uinitiis condita dicimus. Primum est Tellus in centro, cum Sphaera Elementari, & Luna naturae cognatione coniunctissima, & velut immediatum vehiculum influxuum, quos recipit à Superioribus, & refundit in Elementarem retionem. Secundum est Caelum Soli, & Comitibus eius destinatum, nempe Mercurio, Veneri, ac Marti, qui vt extimus Satellitum Solis, participat de proprietatibus hinc Veneris, ac Mercurij, inde Saturni, & Iouis; & ita Solem ambit, vt Terram quoque intra sui ambitum complectatur. Tertium est Caelum Ioui, & Satellitibus ipsius adscriptum. Quartum est Caelum Saturno, eiusque circumambulonibus deseruiens. Quintum est Caelum nouis Sideribus, & plurimis Cometis sursum, ac deorsum euntibus. tanquam medijs inter Erranteis, & Inerranteis Stellas sepositum. Sextum est ingens Fixarum Sphaera. Septimum denique Empyreum, sedes Mentium beatarum. Sic ille.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 615.1-4","label":"615.1 to 615.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 615","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/615"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}