{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 623.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 623.1-3","ref":"623.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/623.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/623.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/623.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Deinde, cùm vulgaris sententia nihil dicere appositum possit circa apparentem perexiguam digressionem Mercurij, & non-nisi paul lò maiorem Veneris à Sole; cùm Mars, Iupiter, & Saturnus non digrediantur modò! Sole, sed Terram quoque circumeant, nihil esse potest appositum magis Pythagoreo Systemate, illis tum digressionibus, tum circuitionibus exhibendis. Siquidem Terrâ Venerem inter, ac Martem interpositâ, necesse est omnia veluti apparent, ita apparere. Quòd cerrè communis sententia tribuit Mercurio, ac Veneri specialeis Epicyclos, quorum centra sint in inuariata linea ex Terra in Solem directa, ac vult Planetas apparere ante, aut post Solem, quatenus percurrunt partem Orientalem, Occiduamve Epicycli; quàm enormiter amabo, id faciunt? Nam, vt praeteream alligationem ad imaginariam hanc lineam: vt taceam quoque Veneris Phaseis saluari non posse, si in Epicyclo nos inter, & Solem detento feratur; aliâque plura incommoda; immane, quanta Epicycli Venerei sit exorbitatio! Siquidem & subtendit nobis ex imbitu Caeli gradus nonaginta quatuor cum semisse; & cùm suppositâ, vt volunt, mediocri distantiâ Veneris à Terra semidiametrorum terrenarum sexcentarum octodecim, talis diameter prodatur semidiametrorum nongen tarum octo; oportet crassitudinem Caeli Veneris esse minimùm huiusce magnitudinis; tametsi crassitudini Caeli Solis non tribuant magnitudinem semidiametrorum terrenarum centum Praetereà, cùm nihil sit verisimilius, quàm magna illa corpora vno tenore incędere, suamque semper viam ire; & nihilominus appareant nunc directè progredi, nunc regredi, nunc etiam stare; quid absonum magis potuit fieri, quàm iuxta vulgarem sententiam eos Epicyclos comminisci, quorum centris circa Terram incedentibus, percurrentes Planetae superiorem illorum partem, effician tur directi; inferiorem, retrogradi; mediam, heinc inde tam descendendo, quàm ascendendo, stationarij: Quid consonum magis, quàm iuxta Pythagoream, motum Terrae tribuere, quae vno semper tenore inter Venerem, Martemque incedens, apparere faciat necessariò eo planè modo, quo apparent huiuscemodi omnes directiones, regressiones, stationes; absque eo, quòd ipsi Planetae ascen dant, descendant, regrediantur, stent, tenoremque cursus tantillum immutent?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 622-2","label":"622","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/622-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/622-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 623.4-7","label":"623.4 to 623.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/623.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/623.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}