{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 63.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 63.1-4","ref":"63.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Quod ex istis autem perfecit, Prooemialibusque subiunxit, sola est Pars Secunda; nisi quòd primam supplere potest, quem egregium de de dignitate, & augmento Scientiarum Tractatum conscripsit, & de Tertia tum Parasceuem quandam, & simul Catalogum historiarum naturalium, experimentaliumque conficiendarum exhibuit; tum ipse confecit paucas aliquas; praecipueque Historiam Ventorum, & Historiam Vitae, & Mortis. Secunda itaque, seu Organum Nouum ipsa est eius Logica, quam à Logica vulgari differte tribus maximè rebus voluit, videlicet Fine, Demonstrandi modo, & Inquitendi initiis. Et primò quidem Fine; quoniam ipsius scopus est, non inuenire argumenta, sed Arteis; non conclusiones, non rationes probabileis, quae disputando fidem faciant; sed Indicationes operum Naturae, quae mentem conuincant. Deinde Demonstrandi ordine, ac mo do: quoniam vulgaris Logica Syllogismo; haec Inductione, & ipsa quidem castigatissima vtitur. Vnde & reiicit Syllogismum; quia Sylloismus constat ex propositionibus; propositic ex verbis; verba sunt tesserae notionum; notiones autem rerum malè, temereque à rebus abstractae habentur; ex eoque fit, vt propositiones sint praua quaedam praeiudicia, ex quibus nihil sani elicere liceat. Denique proinde Inquirendi initiis; quoniam vulgaris Logica fide aliena recipit Principia; haec verò in dubium, examenque ipsa principia reuocat; vnde & Praeiudicia omnia exui vult, remque à fundamentis excitandam contendit; incipiendo nempe ab ipsis primis rerum notionibus, seu quasi Idolis, quae aut veluti innata expurgentur; aut ex Philosophorum Sectis, Placitisque, & ex peruersis demonstrationum legibus in mentem adscita immutentur; nam restat, in quit, vnica salus, ac sanitas, vt Opus mentis vni uersum de integro resumatur; atque idcircò jueritur, quòd Nemo adhuc tanta Mentis contantia, & vigore inuentus sit, vt decreuerit, & sibi imposuerit Theorias, & notiones communeis venitùs abolere, & Intellectum abrasum, & aequum ad particularia de integro applicare. Rem subinde totam Aphorismis centum octoginta duopus explicat, eosque in duos distribuit libros Et prior quidem, qui ex ipsis continet centum & triginta, totus ad posteriorem praeparatorius est. Summa verò est, vt quia de facienda Inductione agitur, non vulgarem sectemur, quae particularia Experimenta cursim perstringit, & ad generalia, imò generalissima Axiomata statim transuolat, quibus admissis ipsam Experientiam deinde fastidit; sed eam quae à singularibus debitè expensis, gradatim & per media Axiomata pariter expensa, ad summa denique, & maximè generalia procelat. Quia verò sunt priùs ex mente eradicandae notiones, seu Anticipationes, quae habenGassendi Logica.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 62","label":"CISGI BAGOMIS VERVLAMII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/62"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 63.5-8","label":"63.5 to 63.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}