{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 63.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 63.5-8","ref":"63.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"tur de rebus, quaeque Idearum germanarum loco, quaedam quasi Idola mentem praeoccu pantia sunt, idcircò illa vt agnosci, eximique taciliùs possint, distinguit quadruplicia, quae & appellat Idola Tribus, Idola Specus, Idola Fori, Idola Theatri. Dicuntur autem Idola Tribus, quae fundatae sunt in ipsa quasi Tribu, seu gente, Naturave humana vniuersè spectata, quatenus homines se habent vt mensuram rerum, & res ipsas concipiunt potiùs ex Analogia hominis, quàm ex Analogia ipsius Vniuersi. Idola Specus, quae habentur ex natura indiuidua; ipsa enim quasi quaedam cauerna obscurat impressiones, quae aliunde adueniunt, ob praeoccupationes, quibus tenetur ex Temperamento, ex Conuersatione, Lectione, Authoritate, & similibus. Idola Fori, quę suboriuntur ex ipso commercio cum vulgò, abs quo habentur vt Voces, & Nomina imposita rebus, ita & notiones ineptae, quas definiendo; explicandoque dum tentamus corrigere, controuersię, turbaeque enascuntur. Idola Theatri, quae ex Philosophorum Dogmatibus, peruersisque demonstrationum legibus originem habent; quando vt ipsae Sectae nihil aliud, quàm veluti scenae, & theatra sunt, sic & Mundum, & quae in eo sunt omnia exhibent scenica, & conficta. Deinde verò vbi deduxit quàm variis modis haec Idolorum genera sed Theatri praesertim, ingenerentur, foueantur, inhaerescantque mentibus; varias aperit causas vt Ertorum, ita remorae ad habendum germanam Philosophiam factae; cuiusmodi sunt seriò constanterque attendentium, ac experientium paucitas (meta non rectè constituta) reuerentia Antiquitatis, alienorumque inuentorum, scriptorumque admiratio: pusillanimitas, & superstitio; ars, seu astutia docentium, & exerciandi modus; carentia praemij, & desperatio, suppositioque impossibilis. Declarat & quae faciant meliora inueniendi spem; vt praeter fiduciam in Deum, antecedentium agniti errores, ac tutior proinde via indigitata ex rerum Historiis perfectiùs confectis; ex earum copia, ac methodo noua coordinatè consignata; ex noua ipsorum Axiomatum debitè procedentium luce. Vt rursus quòd tam multa sint recèns inuenta, de quibus ne suspicio quidem antè fuerat; quodque, cùm tam multa casu reperiantur, par sit posse & multa datâ operâ reperiri; ac potissimùm si & multi, & pluribus locis, & per succedentes Aetates in idem conspirent; vt demum quòd ipse iecisse videatur ad haec fundamentum non contemnendum; amolitur subinde varia, quae de suo rogari nstituto potest; ac notandum praesertim est, tametsi institutum hoc ad parteis quoque alias Philosophiae extendi valeat; ad Physicam tamen, seu scientiam, interpretationemve Naturae praecipuè spectare.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 63.1-4","label":"63.1 to 63.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 63.9","label":"CISGI BAGOMIS VERVLAMII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/63.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}