{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 631","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 631","ref":"631","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/631","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/631","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/631.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Et ecce tamen illos nuper non modò quasi postliminio reuocatos vidimus, sed numero etiam, commentisque adauctos. Vidimus Caelum vniuersum alioquin solidum, ac immotum perforatum canalibus, per quos Sidera conclusa proserpant, & quae hisce affinia sunt. Cùm ergo tanta sit ingeniorum in comminiscendo licentia; & quisque sibi tantum indulgeat, tantum inuenta propria depereat: Cùm tanta diuersitas sit, ac nemo omnium sit artifex, qui non explicare praesumat, imà & qui multiplicatis, adhibitisque semper nouis, quoties est opus, machinamentis non explicet quaecumque tandem exhibe buntur Phaenomena; ecquid-nam esse tutius valeat, quàm dum nullius solertiam damnas, nullius quoque opinionem quasi indubiam defendere? Vt veritas vnica est, ita potest vnica omnium vera esse opinio: Quaenam verum demùm pretium tuleriti Profectò, si non haec, aut illa, cùm alia tam multae reclament; nulla fortè est omnium, quae id obtinere honoris mereatur. Fortè & nulla merebitur, cùm omnis nostra sagacitas à tantis rebus absit tam procul. Quare sat nobis esse debet, si in tam arduo negotio probabilitatem sequuti, illud adumbrauerimus similitudine quadam veri, & suspexerimus etiam eò nos potuisse assurgere, vt praescire nobis licuerit futuros Siderum Exortus, Occasus, Congressus, Eclipseis, & similia; nempe & ex hoc non inutilis arguitur Hypothescon labor. Enimverò, cùm id assequuti ex upposita sphaerarum Caelestium soliditate fuerimus, non est proptereà, cur eos damnemus, qui idem assequi contendunt ex fluiditate supposita: Quippe & ipsi nihilo nobis infoeliciores eodem pertingunt. Et cùm nos rem fuerimus venati per Eccentricos, aut Epicyclos; non est, cur illos improbemus, qui per Homocentricos, aut Ellipseis idem aucupantur; cùm eodem prorsùs ac certitudine non minore perueniant. Et cùm nos ex Terra quiete supposita omnia peragamus, non est, quorsùm illos habeamus despectui, qui supposito eius motu pari ratione omnia conficiunt. Cùmque nos exempli gratiâ, motus Veneris & Mercurij demonstremus per circulos sursum, deorsumque Soli circumductos; non est cur vllum calculi vitium exprobremus iis, qui eosdem pari ac nos ratione exhibent in Epicyclis infra eundem Solem derentis. Vt paucis dicatur, tum sapuerimus, cùm quaelibet Hypothesis pro eo, quod erit, habita fuerit, cilicet pro inuento quodam probabili, aocommodatoque ad instituendum calculum; &, quod superest, rei veritas sibi ipsi fuerit permissa.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 630.16","label":"630.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/630.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/630.16"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 631.1-5","label":"631.1 to 631.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/631.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/631.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}