{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 637","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 637","ref":"637","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/637","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/637","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/637.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":450,"text":"Scilicet magis caecutimus, corporaque illa Caelestia distan tiora à nobis sunt, quàm vt intimè ea perspicere, & à seipsis ne, an ab externis motoribus cieantur, dignoscere; ac vt alterum duorum verum sit, qua ratione fiat, discernere liceat Vt quid videri nihilominus probabile vtcumque possit, attingamus; eatenus imprimis Plato, Stoicique fecisse praeclarè videntur, quatenus esse Deum causam Caelestium mo tuum assumpserunt; at cùm Deus tamen tanm intra Caelos quàm extra sit infinitus putà, ac immensus; nimis Deum videtur in Caelorum molem immersisse Plato, cùm esse ipsum voluit eius Animam, vt illi imprimeret motum; Nimis Stoici abduxerunt, cùm Deum extra constituerunt, vnde, vt rotam figulus, sic ipse torqueret hanc molem. Est quidem Deus aliunde causa generalissima rerum omnium coagitque etiam rebus omnibus, nullaque energia est, quae ipsum, vt sui Principium, primúumque Authorem non agnoscat; verùm cùm negandum non sit, quin possit seipso, ac sine administris multa agere: quia tamen penè in confesso apud omneis est, quod ad ea quae pectant ad rerum naturam, non agere ipsum te solo, ac immediatè omnia, verùm pati quoque secum causas alias, quibus intercedentipus agat, quasque disquirere à Physicis fas sit: ideò seponi quaestio potest, Deus-ne sit, qu Caelum moueat; cùm id ita esse generatim sit & de circumgyrato Caelo, & de lapide decidente, & de Homine ambulante, & de caete ris supponendum. Cúùmque nihil sit probabilius, quàm vt mouendis caeteris rebus suae speciales causae sunt, sic specialem quandam esse ipsis Caelo, ac Sideribus; quaestio institui solùm potest, cuiusmodi-nam ea sit. Et cùm ex hactenus deductis eò generatim causa re ducatur, causa-ne externa, an interna sit; videri possunt minùs rectè sentire, qui externam, quàm qui internam dicunt. Tametsi externam cùm dico, non eam excludo, qua vnum Sidus possit moueri, promouerive ab alio; cùm, praeterquàm quod talis causa est Sideri cuipiam interna, eam solam externam heic intelligam, qualem Prisci illi dixerunt esse Aë rem; & qualem Aristoteles separatam substantiam, Sectatores Intelligentiam, Ange lúmque appellitârunt Nam de Aëre quidem aliàs in Epicuri gratiam dictum est, cùm videamus ventum, aëremve agitatum nubeis agere, ac eam esse interdum eius vehementiam, vt subuertat na ueis, arbores reuellat, aedeis disiiciat, &c tantò videri eundem posse faciliùs Astra agere, quantò & nubes, & alia grauitatem participant, qua pro modulo mouenti resistant; ipsa Astra sunt sicut leuitatis, ita grauitatis ex pertia: Posse id autem Peripateticos tantò faciliùs admittere, quantò concedunt Aërem supremum vnà cum Igne incumbente moueri ad motum Primi Mobilis, vnáque circumvehere, quae ibi fuerint, Stellas Crinitas: Quod que alioquin ridiculum videatur, quasi duo lusores heinc inde ad Boream, Austrumqu constituere, qui Planetas, quasi pilas, aut folleis iaciant, ac reiiciant, reponi posse simileis esse Euripi itus, ac reditus; Maris affluxus, ac refluxus, febris accessus, & recessus, & quae his similia, affiniave sunt; vt statis quoque temporibus, flare Etesis, Nilo obniti, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 636","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/636","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/636"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 637.1-5","label":"637.1 to 637.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/637.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/637.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}