{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 644.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 644.1-5","ref":"644.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Si quantum enim aquae ex situla si phone subducis, tantumdem aliunde in ipsam de, riues, eadem profectò & quantitas, & forma aquae constanter erit. Pari igitur ratione in Sole exsistente lucido, possunt radij lucidi aliunde aduenientes ita cum ipso commisceri (homogenei quippe cùm sint) vt si quantum aliunde subducitur, tantumdem in eum quas deriuetur, non sit quorsum debeat aut minor aut aliâ formâ apparere. Subiungit deinde Lucretius Nonne vides etiam, quàm latè paruus aquai Prata riget fons interdum, campisque redundet Insinuat verò tenuitatem lucis ineffabilem; vt intelligamus posse aliquid abire ex sub stantia Solis, quod sensibile non sit, & sufficere nihilominus vniuerso Mundo illustrando possit. Et fac certè Solem esse adhuc tantum, quantus ab initio fuit conditus, quaeso te, si tamen illi iam deesset, non crassitudo vnius palmi, vt aiebat Auerroës, sed vnius, decem centum, pluriumque milliarium, putas, id sensus discernere in magnitudine Solis tanta, ac tanta in distantia posset? Et quomodo pos set, cùm ne in Turri quidem vno, alteróve milliari distante discernere valeat palmi vnius derasi defectum? Nisi verò satis id capis, attende, si dum Sol est in Apogeo, ac per Aestatem distat à Terris circiter trecentis millibus milliarium ampliùs, quàm dum versatur ir Perigeo, ac per Hyemem, & non apparet nihilominus sensibiliter decreuisse; cùm ne vno quidem integro minuto visibilis eius diameter decurtatior sit; attende, inquam, posse proinde detrahi ex eius diametro (atque adeò toto circum ambitu) priusquam decreuisse aliquid appareat, milliaria saltem mille 8 quingenta; tantae scilicet magnitudini illud non omninò integrum minutum respondet Ecquis scit porrò an-non Sol sit fortè tantumdem, aut adhuc iam minor, quàm initio exstiterit? An quis nostrûm fuit ab vsque initio, qui Solem mensus fuerit, vt iam remen sus, nihilo esse deminutum pronunciet? luuat heic exscribere locum ex memorat Auerroë, exstantem in Libro, cui titulus est Destructio destructionum. Disputatio illi ess cum Algazele, cuius quia verba fuerant (vulgari autem interpretatione vtor) Dicit Ga ienus, si Sol, exempli gratiâ, reciperet corruptionem, appareret de eo resolutio in tempore successiuo: & tamen aspectus significantes men suram eius, post tot millia annorum, non signi ficant, nisi hanc mensuram, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 643.11","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/643.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/643.11"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 644.6-7","label":"644.6 to 644.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}