{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 644.6-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 644.6-7","ref":"644.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"ipse ideò sic excipit. Sed, si concedimus hoc, & quod non sicorruptio nisi per resolutionem: vnde scitur quòd non euenerit ei resolutio? Aspicere autem obseruantias, est falsum; quoniam non scitur mensura eius, nisi prope veritatem: & Sol, qui di citur, quòd sit maior Terra centum septuaginta vicibus, aut prope; hoc, si diminuta fuerit ab emensura parua, exempli gratiâ, non apparei sensu. Et fortè fuit hûc vsque in resolutione; & iam diminuta est mensura palmi, aut ampliùs; sensus autem non potuit id comprehende re; quoniam mensura eius in scientia Perspectiua non scitur, nisi prope veritatem. Quoniam sicus remma, & aurum sunt composita ex Elementis, ipud eos, & tamen recipiunt corruptionem Deinde, si reponatur vna gemma per centum annos, non erit diminutio eius sensibilis; & fortè proportio eius, quod diminuitur a Sole in mensura temporis obseruantiarum, est sicut proportio eius, quod diminuitur à gemma in centum annis. Et hoc quidem non apparet sensui, & iulicat, quòd natura eius sit in vltimitate corruptionis.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 644.1-5","label":"644.1 to 644.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/644.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 645.1-4","label":"645.1 to 645.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/645.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/645.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}