{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 646","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 646","ref":"646","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/646","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/646","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/646.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Tota scilicet fides nititur virorum quorumdam rusticorum, operario rûmque testimonio, qui dixerint se Terran defodienteis, sepulcrave eruenteis reperisse Lucernas, quae adhuc arderent, sed quae forent tamen in ipsa externi aëris admissione (perpaucis quibusdam exceptis) exstinctae. Notum porrò est, quàm facilè id genus homines aut imponere sibi ipsis potuerint, credentibu ipsas non potuisse frustrà concludi; debuisse flammam, dum commouerentur, confringe rentur, aperirentur, euanescere (ac tantò ma gis, si detectionis momento politura in super ficie lucernarum, aut continentis marmoris ex ingressu lucis externae resplenduit, ineru ditosque oculos percelluit) Aut imponere aliis voluerint, quò viris harum rerum curiosis illas cariùs diuenderent; & rumore maxime vel vnius disseminato, cui se similem reperisse quisque iactaret. Et scribit quidem libro pri mo Licetus se adnotaturum secundo, visum fuisse à VVolfgango Lazio Lucernae alicuius lumen; verùm, cùm deinceps verba eius citat, habetur in iis solùm, esse in hominum me moria, fuisse phialas cum lumine ardente re pertas; non autem quod ipse cum lumine ardente illas viderit. Quod porrò facit, ne aliunde res perfuasione digna videatur, ipsa flammae natura est, quae, vt ex superiùs dictis constat, nihil aliud est, quàm pabuli pinguis materia summo impetu erumpens, summoperéque dilatata, ac summè adeò aërem vrgens subingredique in seipsum sic cogens, vt ab es vicissim repressa, nisi continuò sufficiatur quae nouam, nouamque & dilatationem, & aëris pressionem faciat, ipsa repressione suffocetur, & exstinguatur. Et quoniam in pabulo, pinguive materia duo sunt, vnum ignea corpuscula, quae à cohibentis materiae liberats compedibus, dilatationem illam faciunt alterum ipsa cohibens, discussáque pingui materia, quae vnà erumpit, commiscetur, agi tatur, & corpusculis igneis quoquoversun prosilientibus, inque lucem euadentibus, sola tuperest, contendensque sursum pergere in fuliginem abit; idcircò euenit, vt nisi libertas pateat aëris; quo fuligo excerni, excipiquę valeat, conclusum aërem statim compleat, incrasset, ac talem efficiat, quem propellere flamma non sustineat, sed breui marcescat nullaque euadat: vnde & tantum abest, v pabuli materia eiusmodi sit, quae depasci aeternùm, vbi fuerit conclusa, possit, vt potiùs de sinat ipso statim ab initio conclusionis posse depasci Heinc videtur sanè deridiculum dicere Lucernam conclusam arderę, & facta aëris liber tate exstingui, quae deberet potiùs exstincta reaccendi; cùm & mirum sit, nullam eiusmodi Lucernarum commemorari vulgaribus maiorem; quippe cùm tales perhibeantur fictiles aereae, aureae, nulla est reperta, quae vnciarum olei plurium, quàm septem, aut octo continendarum capax foret.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 645.6-9","label":"645.6 to 645.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/645.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/645.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 647.1-4","label":"647.1 to 647.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}