{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 647.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 647.1-4","ref":"647.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Quod fouisse credulitatem videtur, conditio fuit Ellychnij, quod constet parari inconsumptum posse ex Amianto, Asbesto, Carystiove dicto lapide, ex Salamandrae villis, ex Scariolae alumine, Samiove astro, &c. Sed nempe Ellychnium eò solùm inseruit, vt pabulum sursum attractum sensim dispensetur, occasionemque il lius minuriùs discutiendi faciat: flammae autem continuatio, & quasi consistentia vni dumtaxat pabulo continenter suffecto debe tur: Neque dicas fortè parari posse oleum aliamve materiam, cuius in flammam versa fuligo residua, seu fumus iterum in flammam circulatione quadam vertatur. Oportere siquidem non modò fumum circulari, sed lucem quoque ab eo excretam; atque adeò tam lucis, quàm fumi corpuscula iterum misceri, fierique eandem materiam, quae in sup positam recidens, eam tantum augeret, quan tum minueretur: id verò merum est insomnium vtraque nempe corpuscula aut eodem momento, quo excernuntur concerni, aut lucem laterorsum dilapsam exscensum fumi praestolari; fieri vno instanti ex vtrisque rem pinguem; corpuscula lucida seu ignea ad latera vasis proximè obstantia in nullos eius poros subingredi, neque ea calefacere, sed intus omnia reseruari, aliaque id genus, quae vrgere piget. Dicere autem artificium parandae materiae huiusmodi periisse, non est fidem facere illud aut aliquando fuisse, au esse omninò possibile; nam & quae siue Tritenhemius, siue alij de confectione materiae ardendae inconsumptibilis tradiderunt, exsequutioni demandata, neque ab ipsis Authori. bus, neque ab aliis demandari vnquam potuerunt; euentusque fuit dumtaxat in voto, & ex coniectura aliqua praesumptus. Sanè verò, si & Ciceronis, & prioribus, posterioribusque temporibus frequens adeò materiae eiuscemodi praeparatio fuit, si familiare adeò, vt Lucernae perpetuae, inexstinctaeque conficerentur, fieri-ne potest, vt tale nihil temporum illorum Scriptores commeminerint? An potuere singula quaeque ad exsequiarum celebritatem, ad condituram, ad cineres vrnis conclusos, caeteraque describere; & lucernarum tamen inexstinguibilium, rei & sumptuosae, & tantopere admirabilis, ne minimam quidem facere mentionem? Credi-ne potest, rem latuisse Plinium, qui fuit tot aliarum rerum minùs memorabilium curiosus scrutator, sedulusque descriptor? Et cur ergo Maeuia l. Maeuia. B cuius meminit Modestinus, seruos testamento de manum manu-misit, ea conditione, vt alternis men-testam. sibus ilucernam accenderent? si fuit adec promptum lucernam habere inexstinctam?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 646","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/646","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/646"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 647.5-8","label":"647.5 to 647.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}